Скрыть
5:1
5:2
5:6
5:7
5:17
5:19
5:20
5:22
5:23
5:24
5:26
5:28
5:30
5:32
5:34
5:35
5:36
5:40
5:41
5:46
5:47
5:48
Глава 9 
9:3
9:4
9:6
9:7
9:8
9:10
9:11
9:12
9:15
9:17
9:19
9:21
9:22
9:23
9:24
9:25
9:26
9:28
9:29
9:30
9:31
9:33
Глава 15 
15:2
15:3
15:5
15:6
15:7
15:11
15:12
15:15
15:16
15:17
15:20
15:22
15:23
15:25
15:26
15:27
15:28
15:29
15:31
15:33
15:34
15:35
15:36
15:37
15:38
15:39
Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac cesserunt ad eum discipuli eius;
et aperiens os suum docebat eos dicens:
«Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Beati, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.
Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita;
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.
Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
Audistis quia dictum est antiquis: "Non occides; qui autem occiderit, reus erit iudicio".
Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: "Racha", reus erit concilio; qui autem dixerit: "Fatue", reus erit gehennae ignis.
Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te,
relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius, reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.
Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.
Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
Audistis quia dictum est:»Non moechaberis".
Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam.
Dictum est autem: "Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii".
Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
Iterum audistis quia dictum est antiquis:»Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua".
Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est,
neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis;
neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.
Sit autem sermo vester: "Est, est", "Non, non"; quod autem his abundantius est, a Malo est.
Audistis quia dictum est:»Oculum pro oculo et dentem pro dente".
Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium;
et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo duo.
Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.
Audistis quia dictum est:»Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum".
Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt?
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?
Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est.
Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam.
Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: «Confide, fili; remittuntur peccata tua».
Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: «Hic blasphemat».
Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: «Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
Quid enim est facilius, dicere: "Dimittuntur peccata tua", aut dicere: "Surge et ambula"?
Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam».
Et surrexit et abiit in domum suam.
Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: "Sequere me". Et surgens secutus est eum.
Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius.
Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: «Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester?».
At ille audiens ait: «Non est opus valentibus medico sed male habentibus.
Euntes autem discite quid est: "Misericordiam volo et non sacrificium". Non enim veni vocare iustos sed peccatores».
Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: «Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant?».
Et ait illis Iesus: «Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt.
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit.
Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur».
Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: «Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet».
Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.
Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius.
Dicebat enim intra se: «Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero».
At Iesus conversus et videns eam dixit: «Confide, filia; fides tua te salvam fecit». Et salva facta est mulier ex illa hora.
Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem,
dicebat: «Recedite; non est enim mortua puella, sed dormit». Et deridebant eum.
At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella.
Et exiit fama haec in universam terram illam.
Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: «Miserere nostri, fili David!».
Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: «Creditis quia possum hoc facere?». Dicunt ei: "Utique, Domine".
Tunc tetigit oculos eorum dicens: "Secundum fidem vestram fiat vobis".
Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: «Videte, ne quis sciat».
Illi autem exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa.
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: «Numquam apparuit sic in Israel!».
Pharisaei autem dicebant: «In principe daemoniorum eicit daemones».
Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.
Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem.
Tunc dicit discipulis suis: «Messis quidem multa, operarii autem pauci;
rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam».
Tunc accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisaei et scribae dicentes:
«Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant».
Ipse autem respondens ait illis: «Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram?
Nam Deus dixit:»Honora patrem tuum et matrem" et:»Qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur".
Vos autem dicitis: "Quicumque dixerit patri vel matri: Munus est, quodcumque ex me profuerit,
non honorificabit patrem suum"; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram.
Hypocritae! Bene prophetavit de vobis Isaias dicens:
»Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata homi num"».
Et convocata ad se turba, dixit eis: «Audite et intellegite:
Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem!».
Tunc accedentes discipuli dicunt ei: «Scis quia pharisaei, audito verbo, scandalizati sunt?».
At ille respondens ait: «Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent».
Respondens autem Petrus dixit ei: «Edissere nobis parabolam istam».
At ille dixit: «Adhuc et vos sine intellectu estis?
Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur?
Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem.
De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae.
Haec sunt, quae coinquinant hominem; non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem».
Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis.
Et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamavit dicens: «Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a daemonio vexatur».
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: «Dimitte eam, quia clamat post nos».
Ipse autem respondens ait: «Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel».
At illa venit et adoravit eum dicens: «Domine, adiuva me!».
Qui respondens ait: «Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis».
At illa dixit: «Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quae cadunt de mensa dominorum suorum».
Tunc respondens Iesus ait illi: «O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis». Et sanata est filia illius ex illa hora.
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi.
Et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum claudos, caecos, debiles, mutos et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius, et curavit eos,
ita ut turba miraretur videntes mutos loquentes, debiles sanos et claudos ambulantes et caecos videntes. Et magnificabant Deum Israel.
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit: «Misereor turbae, quia triduo iam perseverant mecum et non habent, quod manducent; et dimittere eos ieiunos nolo, ne forte deficiant in via».
Et dicunt ei discipuli: «Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?».
Et ait illis Iesus: «Quot panes habetis?». At illi dixerunt: «Septem et paucos pisciculos».
Et praecepit turbae, ut discumberet super terram;
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis, discipuli autem turbis.
Et comederunt omnes et saturati sunt; et, quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
Erant autem, qui manducaverant, quattuor milia hominum extra mulieres et parvulos.
Et dimissis turbis, ascendit in naviculam et venit in fines Magadan.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible