Скрыть
4:1
4:2
4:3
4:5
4:8
4:9
4:11
4:13
4:14
4:15
4:19
4:20
4:21
4:22
4:23
Глава 17 
17:2
17:3
17:4
17:6
17:7
17:8
17:9
17:11
17:12
17:13
17:15
17:16
17:17
17:18
17:19
17:23
17:24
17:25
17:26
17:27
Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.
Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit.
Et accedens tentator dixit ei: «Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant».
Qui respondens dixit: «Scriptum est:»Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei"».
Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit eum supra pinnaculum templi
et dicit ei: «Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim:»Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum"».
Ait illi Iesus: «Rursum scriptum est:»Non tentabis Dominum Deum tuum"».
Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
et dicit illi: «Haec tibi omnia dabo, si cadens adoraveris me".
Tunc dicit ei Iesus: «Vade, Satanas! Scriptum est enim:»Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies"».
Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei.
Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.
Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam
in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
«Terra Zabulon et terra Nephthali, ad viam maris, trans Iordanem, Galilaea gentium;
populus, qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in regione et umbra mortis lux orta est eis».
Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: «Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum».
Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare; erant enim piscatores.
Et ait illis: «Venite post me, et faciam vos piscatores hominum».
At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos.
Illi autem statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo.
Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos.
Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: «Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum».
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite».
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: «Surgite et nolite timere».
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: «Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat».
Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: «Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire?».
At ille respondens ait: «Elias quidem venturus est et restituet omnia.
Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis».
Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
et dicens: «Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.
Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum».
Respondens autem Iesus ait: «O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me».
Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: «Quare nos non potuimus eicere illum?».
Ille autem dicit illis: «Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: "Transi hinc illuc!", et transibit, et nihil impossibile erit vobis».
Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: «Filius hominis tradendus est in manus hominum,
et occident eum, et tertio die resurget». Et contristati sunt vehementer.
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: «Magister vester non solvit didrachma?».
Ait: «Etiam". Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: «Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?».
Cum autem ille dixisset: «Ab alienis», dixit illi Iesus: «Ergo liberi sunt filii.
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible