Скрыть
62:4
62:5
62:6
62:11
63:1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur.
63:2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa,
63:3 sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
63:4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
63:5 Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas.
63:6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
63:7 Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te,
63:8 quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
63:9 Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua.
63:10 Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae,
63:11 tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt.
63:12 Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible