Скрыть
61:6
61:8
61:12
62:1 Magistro chori. Secundum Iduthun. PSALMUS. David.
62:2 In Deo tantum quiesce, anima mea, ab ipso enim salutare meum.
62:3 Verumtamen ipse refugium meum et salutare meum, praesidium meum; non movebor amplius.
62:4 Quousque irruitis in hominem, contunditis universi vos tamquam parietem inclinatum et maceriam depulsam?
62:5 Verumtamen de excelso suo cogitaverunt depellere; delectabantur mendacio. Ore suo benedicebant et corde suo maledicebant.
62:6 In Deo tantum quiesce, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea.
62:7 Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum, praesidium meum; non movebor.
62:8 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus fortitudinis meae, et refugium meum in Deo est.
62:9 Sperate in eo, omnis congregatio populi, effundite coram illo corda vestra; Deus refugium nobis.
62:10 Verumtamen vanitas filii Adam, mendacium filii hominum. In stateram si conscendant, super fumum leves sunt omnes.
62:11 Nolite sperare in violentia et in rapina nolite decipi; divitiae si affluant, nolite cor apponere.
62:12 Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
62:13 et tibi, Domine, misericordia; quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible