Скрыть
19:1
19:3
19:4
19:7
19:9
19:10
20:1 Magistro chori. PSALMUS. David.
20:2 Exaudiat te Dominus in die tribulationis, protegat te nomen Dei Iacob.
20:3 Mittat tibi auxilium de sancto et de Sion tueatur te.
20:4 Memor sit omnis sacrificii tui et holocaustum tuum pingue habeat.
20:5 Tribuat tibi secundum cor tuum et omne consilium tuum adimpleat.
20:6 Laetabimur in salutari tuo et in nomine Dei nostri levabimus signa; impleat Dominus omnes petitiones tuas.
20:7 Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum: exaudivit illum de caelo sancto suo, in virtutibus salutis dexterae eius.
20:8 Hi in curribus, et hi in equis, nos autem nomen Domini Dei nostri invocavimus.
20:9 Ipsi incurvati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus.
20:10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die, qua invocaverimus te.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible