Скрыть
12:2
12:3
12:6
12:8
12:10
12:11
12:12
12:13
12:14
12:15
12:16
12:17
12:18
12:19
12:20
12:23
12:26
12:27
12:28
12:29
12:30
12:32
12:33
12:35
12:36
12:44
12:47
12:48
12:49
Глава 22 
22:1
22:3
22:4
22:5
22:6
22:8
22:9
22:10
22:11
22:12
22:13
22:16
22:17
22:18
22:19
22:20
22:22
22:25
22:26
22:27
22:28
22:29
22:31
22:33
22:34
22:36
22:38
22:40
22:41
22:43
22:45
22:46
In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.
Pharisaei autem videntes dixerunt ei: «Ecce discipuli tui faciunt, quod non licet facere sabbato».
At ille dixit eis: «Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt?
Dico autem vobis quia templo maior est hic.
Si autem sciretis quid est: "Misericordiam volo et non sacrificium", numquam condemnassetis innocentes.
Dominus est enim Filius hominis sabbati».
Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;
et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum dicentes: «Licet sabbatis curare?», ut accusarent eum.
Ipse autem dixit illis: «Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
Quanto igitur melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere».
Tunc ait homini: «Extende manum tuam». Et extendit, et restituta est sana sicut altera.
Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent.
Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes
et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,
ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
«Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit.
Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium;
et in nomine eius gentes sperabunt».
Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
Et stupebant omnes turbae et dicebant: «Numquid hic est filius David?».
Pharisaei autem audientes dixerunt: «Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum».
Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: «Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.
Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est; quomodo ergo stabit regnum eius?
Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri.
Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.
Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro.
Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.
Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala.
Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis».
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: «Magister, volumus a te signum videre».
Qui respondens ait illis: «Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae.
Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce plus quam Iona hic!
Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit.
Tunc dicit: "Revertar in domum meam unde exivi"; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam.
Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae».
Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.
Dixit autem ei quidam: «Ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum».
At ille respondens dicenti sibi ait: «Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?».
Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: «Ecce mater mea et fratres mei.
Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater et soror et mater est».
Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens:
«Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
Iterum misit alios servos dicens: "Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias".
Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam;
reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt.
Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit.
Tunc ait servis suis: "Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;
ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias".
Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium.
Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
et ait illi: "Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?". At ille obmutuit.
Tunc dixit rex ministris: "Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium".
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi».
Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone.
Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: «Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum.
Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non?».
Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: «Quid me tentatis, hypocritae?
Ostendite mihi nomisma census». At illi obtulerunt ei denarium.
Et ait illis: «Cuius est imago haec et suprascriptio?».
Dicunt ei: «Caesaris». Tunc ait illis: «Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo».
Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt.
In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
dicentes: «Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo.
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;
similiter secundus et tertius usque ad septimum.
Novissime autem omnium mulier defuncta est.
In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam».
Respondens autem Iesus ait illis: «Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei;
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelo.
De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum est vobis a Deo dicente:
"Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob"? Non est Deus mortuorum sed viventium».
Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.
Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum.
Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:
«Magister, quod est mandatum magnum in Lege?».
Ait autem illi: «Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
hoc est magnum et primum mandatum.
Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae».
Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus
dicens: «Quid vobis videtur de Christo? Cuius filius est?». Dicunt ei: «David».
Ait illis: «Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens:
"Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis"?
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est?».
Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible