Скрыть
8:2
8:3
8:4
8:5
8:6
8:7
8:8
8:9
8:12
8:13
8:14
8:16
8:17
8:19
8:20
8:21
8:22
8:23
8:24
8:25
8:26
8:28
8:30
8:32
8:33
8:35
8:36
Глава 15 
15:3
15:4
15:5
15:6
15:7
15:8
15:9
15:10
15:12
15:13
15:14
15:16
15:17
15:18
15:19
15:20
15:25
15:27
15:30
15:31
15:32
15:33
15:35
15:37
15:38
15:39
15:40
15:41
15:44
15:45
15:46
In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis:
«Misereor super turbam, quia iam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;
et si dimisero eos ieiunos in domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt».
Et responderunt ei discipuli sui: «Unde istos poterit quis hic saturare panibus in solitudine?».
Et interrogabat eos: «Quot panes habetis?». Qui dixerunt: «Septem».
Et praecipit turbae discumbere supra terram; et accipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, ut apponerent; et apposuerunt turbae.
Et habebant pisciculos paucos; et benedicens eos, iussit hos quoque apponi.
Et manducaverunt et saturati sunt; et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
Erant autem quasi quattuor milia. Et dimisit eos.
Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.
Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
Et ingemiscens spiritu suo ait: «Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum».
Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.
Et praecipiebat eis dicens: «Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis!».
Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.
Quo cognito, ait illis: «Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?
Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,
quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis?». Dicunt ei: «Duodecim».
«Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis?». Et dicunt ei: «Septem».
Et dicebat eis: «Nondum intellegitis?».
Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.
Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: «Vides aliquid?».
Et aspiciens dicebat: «Video homines, quia velut arbores video ambulantes».
Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.
Et misit illum in domum suam dicens: «Nec in vicum introieris».
Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: «Quem me dicunt esse homines?».
Qui responderunt illi dicentcs: «Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis».
Et ipse interrogabat eos: «Vos vero quem me dicitis esse?». Respondens Petrus ait ei: «Tu es Christus».
Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
Et coepit docere illos: «Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere»;
et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepit increpare eum.
Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: «Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum».
Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: «Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam eam faciet.
Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?
Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?
Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis».
Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
Et interrogavit eum Pilatus: «Tu es rex Iudaeorum?». At ille respondens ait illi: «Tu dicis».
Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: «Non respondes quidquam? Vide in quantis te accusant».
Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditione fecerant homicidium.
Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebat illis.
Pilatus autem respondit eis et dixit: «Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum?».
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: «Quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum?».
At illi iterum clamaverunt: «Crucifige eum!».
Pilatus vero dicebat eis: «Quid enim mali fecit?». At illi magis clamaverunt: «Crucifige eum!».
Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocant totam cohortem.
Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineam coronam;
et coeperunt salutare eum: «Ave, rex Iudaeorum!»,
et percutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum.
Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.
Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.
Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
Et dabant ei myrrhatum vinum; ille autem non accepit.
Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.
Et erat titulus causae eius inscriptus: «Rex Iudaeorum».
Et cum eo crucifigunt duos latrones, unum a dextris et alium a sinistris eius.
Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: «Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;
salvum fac temetipsum descendens de cruce!».
Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: «Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.
Christus rex Israel descendat nunc de cruce, ut videamus et credamus». Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.
Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: «Heloi, Heloi, lema sabacthani?», quod est interpretatum: «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?».
Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: «Ecce, Eliam vocat».
Currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: «Sinite, videamus, si veniat Elias ad deponendum eum».
Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: «Vere homo hic Filius Dei erat».
Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
quae, cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam.
Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,
venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Pilatus autem miratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iam mortuus esset,
et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.
Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible