Скрыть
22:1
22:2
22:6
22:9
22:10
22:14
22:15
22:25
22:29
22:30
Глава 42 
42:1
42:3
42:4
42:6
42:7
42:8
42:9
42:12
42:13
42:14
42:15
42:19
42:20
42:21
42:22
Haec dicit Dominus: «Descende in domum regis Iudae et loqueris ibi verbum hoc
et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus huius reges, sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos, ipsi et servi et populus eorum.
Quod si non audieritis verba haec, in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.
Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae: Galaad tu mihi, caput Libani, verumtamen ponam te solitudinem, urbes inhabitabiles,
et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius, et succident electas cedros tuas et praecipitabunt in ignem.
Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: "Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?".
Et respondebunt: "Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis"».
Nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu; plangite eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae.
Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: «Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius,
sed in loco, ad quem transtulerunt eum, ibi morietur et terram istam non videbit amplius».
Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non reddet ei;
qui dicit: «Aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa»; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide!
Numquid regnabis, quoniam gloriaris in cedris? Pater tuus numquid non comedit et bibit? Sed fecit iudicium et iustitiam, tunc bene erat ei.
Iudicavit causam pauperis et egeni, tunc bene. «Numquid non hoc est nosse me?», dicit Dominus.
Tui vero oculi et cor tuum nonnisi ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad oppressionem faciendam.
Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: «Non plangent eum: "Vae, frater meus!" et "Vae, soror!". Non concrepabunt ei: "Vae, domine!" et "Vae, inclite!".
Sepultura asini sepelietur, tractus et proiectus longe extra portas Ierusalem».
Ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama de Abarim, quia contriti sunt omnes amatores tui.
Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: «Non audiam!». Haec est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti vocem meam.
Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt, quia tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua.
Quae sedes in Libano et nidificas in cedris, quomodo congemisces, cum venerint tibi dolores quasi dolores parturientis!
«Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum
et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum;
et mittam te et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini;
et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur».
Numquid vas despectum et contritum, vir iste Iechonias? Numquid vas absque omni voluptate? Quare abiecti sunt, ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam ignoraverunt?
Terra, terra, terra, audi sermonem Domini!
Haec dicit Dominus: «Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda».
Et accesserunt omnes princi pes bellatorum, scilicet Iohanan filius Caree et Iezonias filius Osaiae et universum vulgus, a parvo usque ad magnum,
dixeruntque ad Ieremiam prophetam: «Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur;
et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam pergamus, et verbum, quod faciamus».
Dixit autem ad eos Ieremias propheta: «Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra; omne verbum, quodcumque responderit pro vobis, indicabo vobis nec celabo vos quidquam».
Et illi dixerunt ad Ieremiam: «Sit Dominus inter nos testis verax et fidelis, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus.
Sive bonum est sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, oboediemus, ut bene sit nobis, cum audierimus vocem Domini Dei nostri».
Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Ieremiam;
vocavitque Iohanan filium Caree et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad magnum
et dixit ad eos: «Haec dicit Dominus, Deus Israel, ad quem misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius:
Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos et non destruam, plantabo et non evellam; iam enim placatus sum super malo, quod feci vobis.
Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis; nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam et eruam de manu eius;
et dabo vobis, ut misericordiam inveniatis, et ipse miserebitur vestri et habitare vos faciet in terra vestra.
Si autem dixeritis vos: "Non habitabimus in terra ista", nec audieritis vocem Domini Dei vestri
dicentes: "Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum et clangorem tubae non audiemus et famem non sustinebimus et ibi habitabimus",
propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Iudae: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram, ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis, ut ibi peregrinemini,
gladius, quem vos formidatis, ibi comprehendet vos in terra Aegypti, et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.
Omnesque viri, qui posuerunt faciem suam, ut ingrediantur Aegyptum et peregrinentur ibi, morientur gladio et fame et peste: nullus de eis remanebit nec effugiet a facie mali, quod ego afferam super eos.
Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sicut effusus est furor meus et indignatio mea super habitatores Ierusalem, sic effundetur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis Aegyptum, et eritis in exsecrationem et in stuporem et in maledictum et in opprobrium et nequaquam ultra videbitis locum istum».
Verbum Domini super vos, reliquiae Iudae: «Nolite intrare Aegyptum; scientes scietis quia obtestatus sum vos hodie,
quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: "Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus".
Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos.
Nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco, ad quem voluistis intrare et ibi peregrinari».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible