Скрыть
10:2
10:14
10:22
10:25
10:27
10:29
10:32
Глава 13 
13:1
13:6
13:8
13:10
13:11
13:13
Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari
et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.
Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: «Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere».
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.
Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.
Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico:
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.
Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari?
Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?
Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.
Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.
An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
«Omnia licent!». Sed non omnia expediunt. «Omnia licent!». Sed non omnia aedificant.
Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam;
Domini enim est terra, et plenitudo eius.
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Si quis autem vobis dixerit: «Hoc immolaticium est idolis», nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;
conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia?
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;
omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur.
Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;
cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.
Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible