Скрыть
Псалом 91 
91:1
91:4
91:5
91:10
91:12
91:14
91:16
Псалом 92 
92:2
92:3
Псалом 93 
93:2
93:3
93:8
93:10
93:13
93:15
93:16
93:17
93:18
93:19
93:20
93:22
93:23
93:24
Псалом 94 
94:2
94:5
94:8
Псалом 95 
95:2
95:3
95:8
95:9
95:12
Псалом 96 
96:3
96:5
96:8
Псалом 97 
97:6
97:7
Псалом 98 
98:2
98:8
Псалом 99 
99:2
99:4
Псалом 100 
100:5
100:7
100:8
92:1 PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.
92:2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime,
92:3 annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
92:4 in decachordo et psalterio, cum cantico in cithara.
92:5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.
92:6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
92:7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget haec.
92:8 Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi;
92:9 tu autem altissimus in aeternum, Domine.
92:10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
92:11 Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi.
92:12 Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -
92:13 Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet.
92:14 Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt.
92:15 Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt,
92:16 ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo.
93:1 Dominus regnavit! Decorem indutus est; indutus est Dominus, fortitudine praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
93:2 Firmata sedes tua ex tunc, a saeculo tu es.
93:3 Elevaverunt flumina, Domine. elevaverunt flumina vocem suam, elevaverunt flumina fragorem suum.
93:4 Super voces aquarum multarum, super potentes elationes maris, potens in altis Dominus.
93:5 Testimonia tua credibilia facta sunt nimis; domum tuam decet sanctitudo Domine, in longitudinem dierum.
94:1 Deus ultionum, Domine, Deus ultionum, effulge.
94:2 Exaltare, qui iudicas terram, redde retributionem superbis.
94:3 Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores exsultabunt?
94:4 Effabuntur et loquentur proterva, gloriabuntur omnes, qui operantur iniquitatem. -
94:5 Populum tuum, Domine, humiliant et hereditatem tuam vexant.
94:6 Viduam et advenam interficiunt et pupillos occidunt.
94:7 Et dixerunt: «Non videbit Dominus, nec intelleget Deus Iacob».
94:8 Intellegite, insipientes in populo; et stulti, quando sapietis?
94:9 Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non respiciet?
94:10 Qui corripit gentes, non arguet, qui docet hominem scientiam?
94:11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
94:12 Beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum,
94:13 ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
94:14 Quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet.
94:15 Quia ad iustitiam revertetur iudicium, et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde.
94:16 Quis consurget mihi adversus malignantes, aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem?
94:17 Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitasset in loco silentii anima mea.
94:18 Si dicebam: «Motus est pes meus», misericordia tua, Domine, sustentabat me.
94:19 In multitudine sollicitudinum mearum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
94:20 Numquid sociabitur tibi sedes iniquitatis, quae fingit molestiam contra praeceptum?
94:21 Irruunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnant.
94:22 Et factus est mihi Dominus in praesidium, et Deus meus in rupem refugii mei;
94:23 et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos,
94:24 disperdet illos Dominus Deus noster.
95:1 Venite, exsultemus Domino; iubilemus Deo salutari nostro.
95:2 Praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei.
95:3 Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
95:4 Quia in manu eius sunt profunda terrae, et altitudines montium ipsius sunt.
95:5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus eius formaverunt.
95:6 Venite, adoremus et procidamus et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
95:7 quia ipse est Deus noster, et nos populus pascuae eius et oves manus eius.
95:8 Utinam hodie vocem eius audiatis: «Nolite obdurare corda vestra,
95:9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, etsi viderunt opera mea.
95:10 Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.
95:11 Et ipsi non cognoverunt vias meas; ideo iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam».
96:1 Cantate Domino canticum novum, cantate Domino, omnis terra.
96:2 Cantate Domino, benedicite nomini eius, annuntiate de die in diem salutare eius.
96:3 Annuntiate inter gentes gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius.
96:4 Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, terribilis est super omnes deos.
96:5 Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit.
96:6 Magnificentia et pulchritudo in conspectu eius, potentia et decor in sanctuario eius.
96:7 Afferte Domino, familiae populorum, afferte Domino gloriam et potentiam,
96:8 afferte Domino gloriam nominis eius. Tollite hostias et introite in atria eius,
96:9 adorate Dominum in splendore sancto. Contremiscite a facie eius, universa terra;
96:10 dicite in gentibus: «Dominus regnavit!». Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur; iudicabit populos in aequitate.
96:11 Laetentur caeli, et exsultet terra, sonet mare et plenitudo eius;
96:12 gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
96:13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrae in iustitia et populos in veritate sua.
97:1 Dominus regnavit! Exsultet terra, laetentur insulae multae.
97:2 Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
97:3 Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius.
97:4 Illustrarunt fulgura eius orbem terrae: vidit et contremuit terra.
97:5 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini, a facie Domini omnis terra.
97:6 Annuntiaverunt caeli iustitiam eius, et viderunt omnes populi gloriam eius.
97:7 Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius.
97:8 Audivit et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua, Domine.
97:9 Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram, nimis exaltatus es super omnes deos.
97:10 Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
97:11 Lux orta est iusto, et rectis corde laetitia.
97:12 Laetamini, iusti, in Domino et confitemini memoriae sanctitatis eius.
98:1 PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.
98:2 Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
98:3 Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.
98:4 Iubilate Deo, omnis terra; erumpite, exsultate et psallite.
98:5 Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi;
98:6 in tubis ductilibus et voce tubae corneae, iubilate in conspectu regis Domini.
98:7 Sonet mare et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo.
98:8 Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt
98:9 a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate.
99:1 Dominus regnavit! Commoveantur populi sedet super cherubim, moveatur terra.
99:2 Dominus in Sion magnus et excelsus super omnes populos.
99:3 Confiteantur nomini tuo magno et terribili, quoniam sanctum est.
99:4 Rex potens iudicium diligit: tu statuisti, quae recta sunt, iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
99:5 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad scabellum pedum eius, quoniam sanctus est.
99:6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos,
99:7 in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia eius et praeceptum, quod dedit illis.
99:8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos; Deus, tu propitius fuisti eis, ulciscens autem adinventiones eorum.
99:9 Exaltate Dominum Deum nostrum et adorate ad montem sanctum eius, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
100:1 PSALMUS. Ad gratiarum actionem.
100:2 Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia; introite in conspectu eius in exsultatione.
100:3 Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius.
100:4 Introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis, confitemini illi, benedicite nomini eius.
100:5 Quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.
101:1 David. PSALMUS. Misericordiam et iudicium cantabo; tibi, Domine, psallam.
101:2 Intellegam in via immaculata; quando venies ad me? Perambulabo in innocentia cordis mei, in medio domus meae.
101:3 Non proponam ante oculos meos rem iniustam; facientem praevaricationes odio habebo, non adhaerebit mihi.
101:4 Cor pravum recedet a me, malignum non cognoscam.
101:5 Detrahentem secreto proximo suo, hunc cessare faciam; superbum oculo et inflatum corde, hunc non sustinebo.
101:6 Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum; qui ambulat in via immaculata, hic mihi ministrabit.
101:7 Non habitabit in medio domus meae, qui facit superbiam; qui loquitur iniqua, non stabit in conspectu oculorum meorum.
101:8 In matutino cessare faciam omnes peccatores terrae, ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible