Скрыть
88:3
88:5
88:6
88:8
88:11
88:13
88:14
88:16
88:17
88:20
88:24
88:25
88:29
88:31
88:32
88:34
88:36
88:39
88:43
88:44
88:45
88:46
88:48
88:51
88:52
88:53
89:1 Maskil. Ethan Ezrahitae.
89:2 Misericordias Domini in aeternum cantabo; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
89:3 Quoniam dixisti: «In aeternum misericordia aedificabitur», in caelis firmabitur veritas tua.
89:4 «Disposui testamentum electo meo, iuravi David servo meo:
89:5 Usque in aeternum confirmabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam».
89:6 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
89:7 Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino, similis erit Domino in filiis Dei?
89:8 Deus, metuendus in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes, qui in circuitu eius sunt.
89:9 Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
89:10 Tu dominaris superbiae maris, elationes fluctuum eius tu mitigas.
89:11 Tu conculcasti sicut vulneratum Rahab, in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
89:12 Tui sunt caeli, et tua est terra, orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti;
89:13 Aquilonem et austrum tu creasti, Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt.
89:14 Tibi brachium cum potentia; firma est manus tua, et exaltata dextera tua.
89:15 Iustitia et iudicium firmamentum sedis tuae. Misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
89:16 Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt
89:17 et in nomine tuo exsultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur,
89:18 quoniam decor virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
89:19 Quia Domini est scutum nostrum, et Sancti Israel rex noster.
89:20 Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: «Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe.
89:21 Inveni David servum meum; oleo sancto meo unxi eum.
89:22 Manus enim mea firma erit cum eo, et brachium meum confortabit eum.
89:23 Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non opprimet eum.
89:24 Et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum percutiam.
89:25 Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
89:26 Et ponam super mare manum eius et super flumina dexteram eius.
89:27 Ipse invocabit me: "Pater meus es tu, Deus meus et refugium salutis meae".
89:28 Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
89:29 In aeternum servabo illi misericordiam meam; et testamentum meum fidele ipsi.
89:30 Et ponam in saeculum saeculi semen eius; et thronum eius sicut dies caeli.
89:31 Si autem dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint,
89:32 si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint,
89:33 visitabo in virga delictum eorum et in verberibus iniquitatem eorum.
89:34 Misericordiam autem meam non avertam ab eo neque mentiar in veritate mea.
89:35 Non profanabo testamentum meum et, quae procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
89:36 Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.
89:37 Semen eius in aeternum manebit, et thronus eius sicut sol in conspectu meo
89:38 et sicut luna firmus stabit in aeternum et testis in caelo fidelis».
89:39 Tu vero reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum;
89:40 evertisti testamentum servi tui, profanasti in terram diadema eius.
89:41 Destruxisti omnes muros eius, posuisti munitiones eius in ruinas.
89:42 Diripuerunt eum omnes transeuntes viam, factus est opprobrium vicinis suis.
89:43 Exaltasti dexteram deprimentium eum, laetificasti omnes inimicos eius.
89:44 Avertisti aciem gladii eius et non es auxiliatus ei in bello.
89:45 Finem posuisti splendori eius et sedem eius in terram collisisti.
89:46 Minorasti dies iuventutis eius, perfudisti eum confusione.
89:47 Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua?
89:48 Memorare, quam brevis mea substantia. Ad quam vanitatem creasti omnes filios hominum?
89:49 Quis est homo, qui vivet et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi?
89:50 Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua?
89:51 Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium,
89:52 quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui.
89:53 Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible