Скрыть
73:2
73:5
73:6
73:8
73:10
73:11
73:12
73:14
73:16
73:19
73:20
73:23
74:1 Maskil. Asaph. Ut quid, Deus, reppulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae?
74:2 Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hereditatis tuae: mons Sion, in quo habitasti.
74:3 Leva gressus tuos in ruinas sempiternas: omnia vastavit inimicus in sancto.
74:4 Rugierunt, qui oderunt te, in medio congregationis tuae; posuerunt signa sua in signa.
74:5 Visi sunt quasi in altum securim vibrantes in silva condensa.
74:6 Exciderunt ianuas eius in idipsum; in securi et ascia deiecerunt.
74:7 Incenderunt igni sanctuarium tuum, in terram polluerunt tabernaculum nominis tui;
74:8 dixerunt in corde suo: «Opprimamus eos simul». Combusserunt omnes congregationes Dei in terra.
74:9 Signa nostra non vidimus; iam non est propheta, et apud nos non est qui cognoscat amplius.
74:10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem?
74:11 Ut quid avertis manum tuam et tenes dexteram tuam in medio sinu tuo?
74:12 Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutes in medio terrae.
74:13 Tu conscidisti in virtute tua mare, contribulasti capita draconum in aquis.
74:14 Tu confregisti capita Leviathan, dedisti eum escam monstris maris.
74:15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios perennes.
74:16 Tuus est dies, et tua est nox, tu fabricatus es luminaria et solem.
74:17 Tu statuisti omnes terminos terrae, aestatem et hiemem, tu plasmasti ea.
74:18 Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens sprevit nomen tuum.
74:19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
74:20 Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae.
74:21 Ne revertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
74:22 Exsurge, Deus, iudica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, quae ab insipiente fiunt tota die.
74:23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum; tumultus adversariorum tuorum ascendit semper.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible