Скрыть
45:3
45:4
45:5
45:7
46:1 Magistro chori. Filiorum Core. Secundum» Virgines...». Canticum.
46:2 Deus est nobis refugium et virtus, adiutorium in tribulationibus inventus est nimis.
46:3 Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
46:4 Fremant et intumescant aquae eius, conturbentur montes in elatione eius.
46:5 Fluminis rivi laetificant civitatem Dei, sancta tabernacula Altissimi.
46:6 Deus in medio eius, non commovebitur; adiuvabit eam Deus mane diluculo.
46:7 Fremuerunt gentes, commota sunt regna; dedit vocem suam, liquefacta est terra.
46:8 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.
46:9 Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terrae,
46:10 arcum conteret et confringet arma et scuta comburet igne.
46:11 Vacate et videte quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.
46:12 Dominus virtutum nobiscum, refugium nobis Deus Iacob.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible