Скрыть
40:1
40:3
40:6
40:7
40:11
40:12
40:13
41:1 Magistro chori. PSALMUS. David.
41:2 Beatus, qui intellegit de egeno; in die mala liberabit eum Dominus.
41:3 Dominus servabit eum et vivificabit eum et beatum faciet eum in terra et non tradet eum in animam inimicorum eius.
41:4 Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius.
41:5 Ego dixi: «Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi».
41:6 Inimici mei dixerunt mala mihi: «Quando morietur, et peribit nomen eius?».
41:7 Et si ingrediebatur, ut visitaret, vana loquebatur; cor eius congregabat iniquitatem sibi, egrediebatur foras et detrahebat.
41:8 Simul adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi:
41:9 «Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat».
41:10 Sed et homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panem meum, levavit contra me calcaneum.
41:11 Tu autem, Domine, miserere mei et resuscita me, et retribuam eis.
41:12 In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me;
41:13 me autem propter innocentiam suscepisti et statuisti me in conspectu tuo in aeternum.
41:14 Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible