Скрыть
34:2
34:3
34:6
34:9
34:12
34:13
34:14
34:16
34:17
34:20
34:22
34:24
34:25
34:28
35:1 David. Iudica, Domine, iudicantes me; impugna impugnantes me.
35:2 Apprehende clipeum et scutum et exsurge in adiutorium mihi.
35:3 Effunde frameam et securim adversus eos, qui persequuntur me. Dic animae meae: «Salus tua ego sum».
35:4 Confundantur et revereantur quaerentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
35:5 Fiant tamquam pulvis ante ventum, et angelus Domini impellens eos;
35:6 fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
35:7 Quoniam gratis absconderunt mihi laqueum suum, gratis foderunt foveam animae meae.
35:8 Veniat illi calamitas, quam ignorat, et captio, quam abscondit, apprehendat eum, et in eandem calamitatem ipse cadat.
35:9 Anima autem mea exsultabit in Domino et delectabitur super salutari suo.
35:10 Omnia ossa mea dicent: «Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum».
35:11 Surgentes testes iniqui, quae ignorabam, interrogabant me;
35:12 retribuebant mihi mala pro bonis, desolatio est animae meae.
35:13 Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur.
35:14 Quasi pro proximo et quasi pro fratre meo ambulabam, quasi lugens matrem contristatus incurvabar.
35:15 Cum autem vacillarem, laetati sunt et convenerunt; convenerunt contra me percutientes, et ignoravi.
35:16 Diripuerunt et non desistebant; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione, frenduerunt super me dentibus suis.
35:17 Domine, quamdiu aspicies? Restitue animam meam a malignitate eorum, a leonibus unicam meam.
35:18 Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te.
35:19 Non supergaudeant mihi inimici mei mendaces, qui oderunt me gratis et annuunt oculis.
35:20 Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant.
35:21 Et dilataverunt super me os suum; dixerunt: «Euge, euge, viderunt oculi nostri». -
35:22 Vidisti, Domine, ne sileas; Domine, ne discedas a me.
35:23 Exsurge et evigila ad iudicium meum, Deus meus et Dominus meus, ad causam meam.
35:24 Iudica me secundum iustitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
35:25 Non dicant in cordibus suis: «Euge animae nostrae»; nec dicant: «Devoravimus eum».
35:26 Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me
35:27 Exsultent et laetentur, qui volunt iustitiam meam, et dicant semper: «Magnificetur Dominus, qui vult pacem servi sui».
35:28 Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible