Скрыть
24:2
24:5
24:9
24:12
24:16
24:18
24:20
24:21
24:22
25:1 David. ALEPH. Ad te, Domine, levavi animam meam,
25:2 BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei,
25:3 GHIMEL. etenim universi, qui sustinent te, non confundentur. Confundantur infideliter agentes propter vanitatem.
25:4 DALETH. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.
25:5 HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die.
25:6 ZAIN. Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quoniam a saeculo sunt.
25:7 HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
25:8 TETH. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc peccatores viam docebit;
25:9 IOD. diriget mansuetos in iudicio, docebit mites vias suas.
25:10 CAPH. Universae viae Domini misericordia et veritas custodientibus testamentum eius et testimonia eius.
25:11 LAMED. Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo: multum est enim.
25:12 MEM. Quis est homo, qui timet Dominum? Docebit eum viam, quam eligat.
25:13 NUN. Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius hereditabit terram.
25:14 SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis.
25:15 AIN. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
25:16 PHE. Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
25:17 SADE. Dilata angustias cordis mei et de necessitatibus meis erue me.
25:18 Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea.
25:19 RES. Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt et odio crudeli oderunt me.
25:20 SIN. Custodi animam meam et erue me; non erubescam, quoniam speravi in te.
25:21 TAU. Innocentia et aequitas custodiant me, quia sustinui te.
25:22 PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible