Скрыть
21:1
21:3
21:4
21:7
21:11
21:12
21:14
21:15
21:20
21:21
21:22
21:24
21:32
22:1 Magistro chori. Ad modum cantici» Cerva diluculo». PSALMUS. David.
22:2 Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei.
22:3 Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi.
22:4 Tu autem sanctus es, qui habitas in laudibus Israel.
22:5 In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et liberasti eos;
22:6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
22:7 Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis.
22:8 Omnes videntes me deriserunt me; torquentes labia moverunt caput:
22:9 «Speravit in Domino: eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum».
22:10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ad ubera matris meae.
22:11 In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu.
22:12 Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet.
22:13 Circumdederunt me vituli multi, tauri Basan obsederunt me.
22:14 Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens.
22:15 Sicut aqua effusus sum, et dissoluta sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
22:16 Aruit tamquam testa palatum meum, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me.
22:17 Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos,
22:18 et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
22:19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.
22:20 Tu autem, Domine, ne elongaveris; fortitudo mea, ad adiuvandum me festina.
22:21 Erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam.
22:22 Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam.
22:23 Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te.
22:24 Qui timetis Dominum, laudate eum; universum semen Iacob, glorificate eum. Metuat eum omne semen Israel,
22:25 quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit.
22:26 Apud te laus mea in ecclesia magna; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
22:27 Edent pauperes et saturabuntur; et laudabunt Dominum, qui requirunt eum: «Vivant corda eorum in saeculum saeculi!».
22:28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium.
22:29 Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
22:30 Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra; in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem. Anima autem mea illi vivet,
22:31 et semen meum serviet ipsi. Narrabitur de Domino generationi venturae;
22:32 et annuntiabunt iustitiam eius populo, qui nascetur: «Haec fecit Dominus!».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible