Скрыть
17:2
17:4
17:5
17:10
17:11
17:13
17:15
17:16
17:18
17:19
17:22
17:23
17:24
17:25
17:26
17:27
17:33
17:36
17:38
17:39
17:40
17:45
17:46
17:49
17:51
18:1 Magistro chori. David, servi Domini, qui locutus est ad Dominum verba huius cantici, quando Dominus eum liberaverat e potestate omnium inimicorum suorum
18:2 et e manu Saul. Dixit igitur: Diligam te, Domine, fortitudo mea.
18:3 Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus; Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum; protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus.
18:4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
18:5 Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me;
18:6 funes inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis.
18:7 In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus in conspectu eius introivit in aures eius.
18:8 Commota est et contremuit terra; fundamenta montium concussa sunt et commota sunt, quoniam iratus est.
18:9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius devorans; carbones succensi processerunt ab eo.
18:10 Inclinavit caelos et descendit, et caligo sub pedibus eius.
18:11 Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum.
18:12 Et posuit tenebras latibulum suum, in circuitu eius tabernaculum eius, tenebrosa aqua, nubes aeris.
18:13 Prae fulgore in conspectu eius nubes transierunt, grando et carbones ignis.
18:14 Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis.
18:15 Et misit sagittas suas et dissipavit eos, fulgura iecit et conturbavit eos.
18:16 Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.
18:17 Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis;
18:18 eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me.
18:19 Oppugnaverunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus fulcimentum meum;
18:20 et eduxit me in latitudinem, salvum me fecit, quoniam voluit me.
18:21 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum reddet mihi,
18:22 quia custodivi vias Domini nec impie recessi a Deo meo.
18:23 Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo, et iustitias eius non reppuli a me;
18:24 et fui immaculatus cum eo et observavi me ab iniquitate.
18:25 Et retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius.
18:26 Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
18:27 et cum electo electus eris et cum perverso callidus eris.
18:28 Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis.
18:29 Quoniam tu accendis lucernam meam, Domine; Deus meus illuminat tenebras meas.
18:30 Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum.
18:31 Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se.
18:32 Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum?
18:33 Deus, qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam;
18:34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuit me;
18:35 qui docet manus meas ad proelium, et tendunt arcum aereum brachia mea.
18:36 Et dedisti mihi scutum salutis tuae, et dextera tua suscepit me, et exauditio tua magnificavit me.
18:37 Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
18:38 Persequebar inimicos meos et comprehendebam illos et non convertebar, donec deficerent.
18:39 Confringebam illos, nec poterant stare, cadebant subtus pedes meos.
18:40 Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me.
18:41 Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti.
18:42 Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret, ad Dominum, nec exaudivit eos.
18:43 Et comminui eos ut pulverem ante faciem venti, ut lutum platearum contrivi eos.
18:44 Eripuisti me de contradictionibus populi, constituisti me in caput gentium. Populus, quem non cognovi, servivit mihi,
18:45 in auditu auris oboedivit mihi. Filii alieni blanditi sunt mihi,
18:46 filii alieni inveterati sunt, contremuerunt in abditis suis.
18:47 Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae.
18:48 Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis;
18:49 et ab insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me.
18:50 Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam,
18:51 magnificans salutes regis sui et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible