Скрыть
Псалом 143 
143:6
143:8
143:11
Псалом 144 
144:2
144:5
144:6
144:7
144:10
144:12
144:17
144:21
Псалом 145 
145:2
Псалом 146 
146:7
146:10
Псалом 147 
147:1
147:2
147:4
147:6
Псалом 148 
148:3
148:6
148:7
148:9
148:10
148:12
Псалом 149 
149:3
149:8
Псалом 150 
150:2
150:5
144:1 David. Benedictus Dominus, adiutor meus, qui docet manus meas ad proelium et digitos meos ad bellum.
144:2 Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
144:3 Domine, quid est homo, quod agnoscis eum, aut filius hominis, quod reputas eum?
144:4 Homo vanitati similis factus est, dies eius sicut umbra praeteriens.
144:5 Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt.
144:6 Fulgura coruscationem et dissipa eos; emitte sagittas tuas et conturba eos.
144:7 Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum,
144:8 quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii.
144:9 Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi,
144:10 qui das salutem regibus, qui redimis David servum tuum de gladio maligno.
144:11 Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii.
144:12 Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi.
144:13 Promptuaria nostra plena, redundantia omnibus bonis; oves nostrae in milibus innumerabiles in campis nostris,
144:14 boves nostrae crassae. Non est ruina maceriae neque egressus neque clamor in plateis nostris.
144:15 Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus.
145:1 Laudes. David. ALEPH. Exaltabo te, Deus meus, rex, et benedicam nomini tuo in saeculum et in saeculum saeculi.
145:2 BETH. Per singulos dies benedicam tibi et laudabo nomen tuum in saeculum et in saeculum saeculi.
145:3 GHIMEL. Magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non est investigatio.
145:4 DALETH. Generatio generationi laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
145:5 HE. Magnificentiam gloriae maiestatis tuae loquentur et mirabilia tua enarrabunt.
145:6 VAU. Et virtutem terribilium tuorum dicent et magnitudinem tuam narrabunt.
145:7 ZAIN. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt et iustitia tua exsultabunt.
145:8 HETH. Miserator et misericors Dominus, longanimis et multae misericordiae.
145:9 TETH. Suavis Dominus universis, et miserationes eius super omnia opera eius.
145:10 IOD. Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi.
145:11 CAPH. Gloriam regni tui dicant et potentiam tuam loquantur,
145:12 LAMED. ut notas faciant filiis hominum potentias tuas et gloriam magnificentiae regni tui.
145:13 MEM. Regnum tuum regnum omnium saeculorum, et dominatio tua in omnem generationem et generationem. NUN. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis et sanctus in omnibus operibus suis.
145:14 SAMECH. Allevat Dominus omnes, qui corruunt, et erigit omnes depressos.
145:15 AIN. Oculi omnium in te sperant, et tu das illis escam in tempore opportuno.
145:16 PHE. Aperis tu manum tuam et imples omne animal in beneplacito.
145:17 SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis.
145:18 COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
145:19 RES. Voluntatem timentium se faciet et deprecationem eorum exaudiet et salvos faciet eos.
145:20 SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet.
145:21 TAU. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi.
146:1 ALLELUIA. Lauda, anima mea, Dominum;
146:2 laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero.
146:3 Nolite confidere in principibus, in filiis hominum, in quibus non est salus.
146:4 Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt cogitationes eorum.
146:5 Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo,
146:6 qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,
146:7 facit iudicium oppressis, dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos,
146:8 Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos,
146:9 Dominus custodit advenas, pupillum et viduam sustentat et viam peccatorum disperdit.
146:10 Regnabit Dominus in saecula, Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
146:1 ALLELUIA. Laudate Dominum, quoniam bonum est psallere Deo nostro, quoniam iucundum est celebrare laudem.
146:2 Aedificans Ierusalem Dominus, dispersos Israelis congregabit.
146:3 Qui sanat contritos corde et alligat plagas eorum;
146:4 qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat.
146:5 Magnus Dominus noster et magnus virtute, sapientiae eius non est numerus.
146:6 Sustentat mansuetos Dominus, humilians autem peccatores usque ad terram.
146:7 Praecinite Domino in confessione, psallite Deo nostro in cithara.
146:8 Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum.
146:9 Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum.
146:10 Non in fortitudine equi delectatur, nec in tibiis viri beneplacitum est ei.
147:11 Beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis, qui sperant super misericordia eius.
147:12 Lauda, Ierusalem, Dominum; collauda Deum tuum, Sion.
147:13 Quoniam confortavit seras portarum tuarum, benedixit filiis tuis in te.
147:14 Qui ponit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te.
147:15 Qui emittit eloquium suum terrae, velociter currit verbum eius.
147:16 Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut cinerem spargit.
147:17 Mittit crystallum suam sicut buccellas; ante faciem frigoris eius quis sustinebit?
147:18 Emittet verbum suum et liquefaciet ea, flabit spiritus eius, et fluent aquae.
147:19 Qui annuntiat verbum suum Iacob, iustitias et iudicia sua Israel.
147:20 Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. ALLELUIA.
ALLELUIA. Laudate Dominum de caelis, laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius.
Laudate eum, sol et luna, laudate eum, omnes stellae lucentes.
Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. -
Laudent nomen Domini, quia ipse mandavit, et creata sunt;
statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi,
ignis, grando, nix, fumus, spiritus procellarum, qui facit verbum eius,
montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri,
bestiae et universa pecora, serpentes et volucres pennatae.
Reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae,
iuvenes et virgines, senes cum iunioribus
laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen eius solius. Magnificentia eius super caelum et terram,
et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis eius, filiis Israel, populo, qui propinquus est ei. ALLELUIA.
ALLELUIA. Cantate Domino canticum novum; laus eius in ecclesia sanctorum.
Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara psallant ei,
quia beneplacitum est Domino in populo suo, et honorabit mansuetos in salute.
Iubilent sancti in gloria, laetentur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum,
ad faciendam vindictam in nationibus, castigationes in populis,
ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis,
ad faciendum in eis iudicium conscriptum. Gloria haec est omnibus sanctis eius. ALLELUIA.
ALLELUIA. Laudate Dominum in sanctuario eius, laudate eum in firmamento virtutis eius.
Laudate eum in magnalibus eius, laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Laudate eum in sono tubae, laudate eum in psalterio et cithara,
laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo,
laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis iubilationis: omne quod spirat, laudet Dominum. ALLELUIA.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible