Скрыть
Псалом 134 
134:2
134:5
134:9
134:12
134:13
134:14
134:17
134:19
134:20
Псалом 135 
135:3
135:9
135:16
135:17
135:18
135:21
135:22
135:23
135:24
135:26
Псалом 136 
136:2
136:3
136:4
136:6
136:8
Псалом 137 
137:3
137:5
137:8
Псалом 138 
138:4
138:5
138:6
138:10
138:17
138:20
Псалом 139 
139:1
139:2
139:3
139:7
139:8
139:14
Псалом 140 
140:1
140:6
140:7
140:8
Псалом 141 
141:6
141:8
Псалом 142 
142:4
142:9
142:12
135:1 ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini,
135:2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
135:3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave.
135:4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi.
135:5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
135:6 Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
135:7 Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis.
135:8 Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
135:9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius.
135:10 Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes:
135:11 Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan.
135:12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
135:13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
135:14 Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur.
135:15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
135:16 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
135:17 Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
135:18 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.
135:19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino;
135:20 domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
135:21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.
136:1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:2 Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:3 Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:4 Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:5 Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:6 Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:7 Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia eius:
136:8 solem, ut praeesset diei, quoniam in aeternum misericordia eius;
136:9 lunam et stellas, ut praeessent nocti, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:10 Qui percussit Aegyptum in primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:11 Qui eduxit Israel de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia eius,
136:12 in manu potenti et brachio extento, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:13 Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:14 Et traduxit Israel per medium eius, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:15 Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:16 Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:17 Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia eius;
136:18 et occidit reges potentes, quoniam in aeternum misericordia eius:
136:19 Sehon regem Amorraeorum, quoniam in aeternum misericordia eius;
136:20 et Og regem Basan, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:21 Et dedit terram eorum hereditatem, quoniam in aeternum misericordia eius,
136:22 hereditatem Israel servo suo, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:23 Qui in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia eius;
136:24 et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:25 Qui dat escam omni carni, quoniam in aeternum misericordia eius.
136:26 Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia eius.
137:1 Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
137:2 In salicibus in medio eius suspendimus citharas nostras.
137:3 Quia illic rogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum, et, qui affligebant nos, laetitiam: «Cantate nobis de canticis Sion».
137:4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
137:5 Si oblitus fuero tui, Ierusalem, oblivioni detur dextera mea;
137:6 adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui, si non praeposuero Ierusalem in capite laetitiae meae.
137:7 Memor esto, Domine, adversus filios Edom diei Ierusalem; qui dicebant: «Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea».
137:8 Filia Babylonis devastans, beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis;
137:9 beatus, qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram.
138:1 David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi,
138:2 adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.
138:3 In quacumque die invocavero te, exaudi me; multiplicabis in anima mea virtutem.
138:4 Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt eloquia oris tui.
138:5 Et cantabunt vias Domini, quoniam magna est gloria Domini;
138:6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et superbum a longe cognoscit.
138:7 Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et contra iram inimicorum meorum extendes manum tuam, et salvum me faciet dextera tua.
138:8 Dominus perficiet pro me; Domine, misericordia tua in saeculum: opera manuum tuarum ne despicias.
139:1 Magistro chori. David. PSALMUS. Domine, scrutatus es et cognovisti me,
139:2 tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam. Intellexisti cogitationes meas de longe,
139:3 semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti,
139:4 quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia.
139:5 A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam.
139:6 Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam.
139:7 Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam?
139:8 Si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.
139:9 Si sumpsero pennas aurorae et habitavero in extremis maris,
139:10 etiam illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
139:11 Si dixero: «Forsitan tenebrae compriment me, et nox illuminatio erit circa me»,
139:12 etiam tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur C sicut tenebrae eius ita et lumen eius -.
139:13 Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae.
139:14 Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
139:15 Non sunt abscondita ossa mea a te, cum factus sum in occulto, contextus in inferioribus terrae.
139:16 Imperfectum adhuc me viderunt oculi tui, et in libro tuo scripti erant omnes dies: ficti erant, et nondum erat unus ex eis.
139:17 Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum.
139:18 Si dinumerabo eas, super arenam multiplicabuntur; si ad finem pervenerim, adhuc sum tecum.
139:19 Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me.
139:20 Qui loquuntur contra te maligne: exaltantur in vanum contra te.
139:21 Nonne, qui oderunt te, Domine, oderam et insurgentes in te abhorrebam?
139:22 Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
139:23 Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas
139:24 et vide, si via vanitatis in me est, et deduc me in via aeterna.
140:1 Magistro chori. PSALMUS. David.
140:2 Eripe me, Domine, ab homine malo, a viro violentiae serva me.
140:3 Qui cogitaverunt mala in corde, tota die constituebant proelia.
140:4 Acuerunt linguas suas sicut serpentis, venenum aspidum sub labiis eorum.
140:5 Custodi me, Domine, de manu peccatoris et a viro violentiae serva me, qui cogitaverunt supplantare gressus meos.
140:6 Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in rete, iuxta iter offendicula posuerunt mihi.
140:7 Dixi Domino: «Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae».
140:8 Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti caput meum in die belli.
140:9 Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant
140:10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos.
140:11 Cadant super eos carbones ignis, in foveas deicias eos, et non exsurgant.
140:12 Vir linguosus non firmabitur in terra, virum violentiae mala capient in interitu.
140:13 Cognovi quia faciet Dominus iudicium inopis et vindictam pauperum.
140:14 Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo.
141:1 PSALMUS. David. Domine, clamavi ad te, ad me festina; intende voci meae, cum clamo ad te.
141:2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -
141:3 Pone, Domine, custodiam ori meo et vigiliam ad ostium labiorum meorum.
141:4 Non declines cor meum in verbum malitiae ad machinandas machinationes in impietate cum hominibus operantibus iniquitatem; et non comedam ex deliciis eorum.
141:5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.
141:6 Deiecti in manus duras iudicum eorum, audient verba mea, quoniam suavia erant.
141:7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra, dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.
141:8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; ad te confugi, non effundas animam meam.
141:9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
141:10 Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam.
142:1 Maskil. David, cum esset in caverna. Precatio.
142:2 Voce mea ad Dominum clamo, voce mea ad Dominum deprecor;
142:3 effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
142:4 Cum deficit in me spiritus meus, tu nosti semitas meas. In via, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.
142:5 Considerabam ad dexteram et videbam, et non erat qui cognosceret me. Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. -
142:6 Clamavi ad te, Domine; dixi: «Tu es refugium meum, portio mea in terra viventium.
142:7 Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
142:8 Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo; me circumdabunt iusti, cum retribueris mihi».
143:1 PSALMUS. David. Domine, exaudi orationem meam, auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua; exaudi me in tua iustitia.
143:2 Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
143:3 Quia persecutus est inimicus animam meam, contrivit in terra vitam meam, collocavit me in obscuris sicut mortuos a saeculo.
143:4 Et anxiatus est in me spiritus meus, in medio mei obriguit cor meum.
143:5 Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis, in factis manuum tuarum recogitabam.
143:6 Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi.
143:7 Velociter exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Non abscondas faciem tuam a me, ne similis fiam descendentibus in lacum.
143:8 Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
143:9 Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi.
143:10 Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam;
143:11 propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. In iustitia tua educes de tribulatione animam meam
143:12 et in misericordia tua disperdes inimicos meos; et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible