Скрыть
134:2
134:5
134:9
134:12
134:13
134:14
134:17
134:19
134:20
135:1 ALLELUIA. Laudate nomen Domini, laudate, servi Domini,
135:2 qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
135:3 Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini eius, quoniam suave.
135:4 Quoniam Iacob elegit sibi Dominus, Israel in peculium sibi.
135:5 Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
135:6 Omnia, quaecumque voluit, Dominus fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis.
135:7 Adducens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam facit, producit ventos de thesauris suis.
135:8 Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus.
135:9 Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in pharaonem et in omnes servos eius.
135:10 Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes:
135:11 Sehon regem Amorraeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan.
135:12 Et dedit terram eorum hereditatem, hereditatem Israel populo suo.
135:13 Domine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
135:14 Quia iudicabit Dominus populum suum et servorum suorum miserebitur.
135:15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
135:16 Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt.
135:17 Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
135:18 Similes illis erunt, qui faciunt ea, et omnes, qui confidunt in eis.
135:19 Domus Israel, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino;
135:20 domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
135:21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Ierusalem. ALLELUIA.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible