Скрыть
131:2
131:9
131:12
131:16
132:1 Canticum ascensionum. Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis eius,
132:2 quia iuravit Domino, votum vovit Potenti Iacob:
132:3 «Non introibo in tabernaculum domus meae, non ascendam in lectum strati mei,
132:4 non dabo somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem,
132:5 donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob».
132:6 Ecce audivimus eam esse in Ephratha, invenimus eam in campis Iaar.
132:7 Ingrediamur in tabernaculum eius, adoremus ad scabellum pedum eius. -
132:8 Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae.
132:9 Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent.
132:10 Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
132:11 Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: «De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
132:12 Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam».
132:13 Quoniam elegit Dominus Sion, desideravit eam in habitationem sibi:
132:14 «Haec requies mea in saeculum saeculi; hic habitabo, quoniam desideravi eam.
132:15 Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus.
132:16 Sacerdotes eius induam salutari, et sancti eius exsultatione exsultabunt.
132:17 Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.
132:18 Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible