Скрыть
105:8
105:12
105:18
105:21
105:22
105:27
105:29
105:33
105:38
105:39
105:41
105:42
105:43
105:44
105:46
106:1 ALLELUIA. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius.
106:2 Quis loquetur potentias Domini, auditas faciet omnes laudes eius?
106:3 Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore.
106:4 Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui, visita nos in salutari tuo,
106:5 ut videamus bona electorum tuorum, ut laetemur in laetitia gentis tuae, ut gloriemur cum hereditate tua.
106:6 Peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
106:7 Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua, non fuerunt memores multitudinis misericordiarum tuarum et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum.
106:8 Et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam. -
106:9 Et increpuit mare Rubrum, et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
106:10 Et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici.
106:11 Et operuit aqua tribulantes eos: unus ex eis non remansit.
106:12 Et crediderunt verbis eius et cantaverunt laudem eius.
106:13 Cito obliti sunt operum eius et non sustinuerunt consilium eius;
106:14 et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso.
106:15 Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum.
106:16 Et zelati sunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.
106:17 Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiram.
106:18 Et exarsit ignis in synagoga eorum, flamma combussit peccatores.
106:19 Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile;
106:20 et mutaverunt gloriam suam in similitudinem tauri comedentis fenum.
106:21 Obliti sunt Deum, qui salvavit eos, qui fecit magnalia in Aegypto,
106:22 mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
106:23 Et dixit quia disperderet eos, nisi affuisset Moyses electus eius: stetit in confractione in conspectu eius, ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
106:24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo eius.
106:25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis, non exaudierunt vocem Domini.
106:26 Et elevavit manum suam super eos, ut prosterneret eos in deserto
106:27 et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus.
106:28 Et adhaeserunt Baalphegor et comederunt sacrificia mortuorum;
106:29 et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et irrupit in eos ruina.
106:30 Et stetit Phinees et fecit iudicium, et cessavit quassatio,
106:31 et reputatum est ei in iustitiam in generationem et generationem usque in sempiternum.
106:32 Et irritaverunt eum ad aquas Meriba, et vexatus est Moyses propter eos,
106:33 quia exacerbaverunt spiritum eius, et temere locutus est in labiis suis.
106:34 Non disperdiderunt gentes, quas dixit Dominus illis.
106:35 Et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum.
106:36 Et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
106:37 Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.
106:38 Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
106:39 et contaminati sunt in operibus suis et fornicati sunt in adinventionibus suis.
106:40 Et exarsit ira Dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam
106:41 et tradidit eos in manus gentium, et dominati sunt eorum, qui oderunt eos.
106:42 Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum.
106:43 Saepe liberavit eos; ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et corruerunt in iniquitatibus suis.
106:44 Et vidit tribulationem eorum, cum audivit clamorem eorum. -
106:45 Et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae.
106:46 Et dedit eos in miserationes in conspectu omnium, qui captivos duxerant eos.
106:47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua.
106:48 Benedictus Dominus, Deus Israel, a saeculo et usque in saeculum. Et dicet omnis populus: «Fiat, fiat».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible