Скрыть
16:3
16:7
16:8
16:9
16:10
16:11
16:12
16:14
16:15
16:21
16:22
16:25
16:26
Глава 17 
17:2
17:3
17:4
17:6
17:7
17:8
17:9
17:11
17:12
17:13
17:15
17:16
17:17
17:18
17:19
17:23
17:24
17:25
17:26
17:27
Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.
At ille respondens ait eis: «Facto vespere dicitis: "Serenum erit, rubicundum est enim caelum";
et mane: "Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum". Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae». Et, relictis illis, abiit.
Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.
Iesus autem dixit illis: «Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum».
At illi cogitabant inter se dicentes: «Panes non accepimus!".
Sciens autem Iesus dixit: «Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?
Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?
Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?
Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum».
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: «Quem dicunt homines esse Filium hominis?".
At illi dixerunt: «Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis».
Dicit illis: «Vos autem quem me esse dicitis?».
Respondens Simon Petrus dixit: «Tu es Christus, Filius Dei vivi».
Respondens autem Iesus dixit ei: «Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.
Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.
Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis».
Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.
Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: «Absit a te, Domine; non erit tibi hoc».
Qui conversus dixit Petro: «Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum!».
Tunc Iesus dixit discipulis suis: «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo».
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux.
Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: «Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum».
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: «Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite».
Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: «Surgite et nolite timere».
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: «Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat».
Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: «Quid ergo scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire?».
At ille respondens ait: «Elias quidem venturus est et restituet omnia.
Dico autem vobis quia Elias iam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filius hominis passurus est ab eis».
Tunc intellexerunt discipuli quia de Ioanne Baptista dixisset eis.
Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
et dicens: «Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.
Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum».
Respondens autem Iesus ait: «O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me».
Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: «Quare nos non potuimus eicere illum?».
Ille autem dicit illis: «Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: "Transi hinc illuc!", et transibit, et nihil impossibile erit vobis».
Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: «Filius hominis tradendus est in manus hominum,
et occident eum, et tertio die resurget». Et contristati sunt vehementer.
Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, ad Petrum et dixerunt: «Magister vester non solvit didrachma?».
Ait: «Etiam". Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: «Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?».
Cum autem ille dixisset: «Ab alienis», dixit illi Iesus: «Ergo liberi sunt filii.
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible