Скрыть
12:3
12:5
12:12
12:13
12:14
12:16
12:17
12:18
12:23
12:25
12:26
12:27
12:28
12:29
12:30
12:32
12:34
12:36
12:37
12:38
12:40
12:41
12:43
12:44
12:45
12:46
12:48
12:49
12:52
12:55
12:56
12:57
12:59
Глава 16 
16:1
16:2
16:3
16:4
16:5
16:6
16:7
16:8
16:11
16:12
16:19
16:20
16:21
16:22
16:23
16:24
16:26
16:27
16:28
16:30
16:31
Глава 23 
23:4
23:5
23:6
23:7
23:9
23:10
23:12
23:13
23:15
23:16
23:17
23:19
23:20
23:21
23:22
23:23
23:24
23:25
23:26
23:27
23:28
23:29
23:31
23:32
23:35
23:36
23:37
23:39
23:40
23:41
23:43
23:45
23:47
23:48
23:49
23:51
23:52
23:53
23:54
23:55
Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: «Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.
Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete.
Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.
Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere».
Ait autem quidam ei de turba: «Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem».
At ille dixit ei: «Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos?».
Dixitque ad illos: «Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet».
Dixit autem similitudinem ad illos dicens: «Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
Et cogitabat intra se dicens: "Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?".
Et dixit: "Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea;
et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare".
Dixit autem illi Deus: "Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?".
Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives».
Dixitque ad discipulos suos: «Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum.
Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.
Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum?
Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis?
Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei.
Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse.
Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis.
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi.
Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam.
Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit».
Ait autem Petrus: «Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes?».
Et dixit Dominus: «Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem.
Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum.
Quod si dixerit servus ille in corde suo: "Moram facit dominus meus venire", et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari,
veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet.
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;
qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset!
Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.
Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres;
dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum».
Dicebat autem et ad turbas: «Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: "Nimbus venit", et ita fit;
et cum austrum flantem, dicitis: "Aestus erit", et fit.
Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare?
Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas».
Dicebat autem et ad disci pulos: «Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
Et vocavit illum et ait illi: "Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare".
Ait autem vilicus intra se: "Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas".
Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: "Quantum debes domino meo?".
At ille dixit: "Centum cados olei". Dixitque illi: "Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta".
Deinde alii dixit: "Tu vero quantum debes?". Qui ait: "Centum coros tritici". Ait illi: "Accipe litteras tuas et scribe octoginta".
Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis?
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae».
Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum.
Et ait illis: «Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.
Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.
Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide.
Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus
et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius.
Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est.
Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius.
Et ipse clamans dixit: "Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma".
At dixit Abraham: "Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare".
Et ait: "Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei
— habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum".
Ait autem Abraham: "Habent Moysen et Prophetas; audiant illos".
At ille dixit: "Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent".
Ait autem illi: "Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent"».
Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.
Coeperunt autem accusare illum dicentes: «Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse».
Pilatus autem interrogavit eum dicens: «Tu es rex Iudaeorum?». At ille respondens ait: «Tu dicis».
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: «Nihil invenio causae in hoc homine».
At illi invalescebant dicentes: «Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc!».
Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset;
et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat.
Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum.
Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem.
Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,
dixit ad illos: «Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis,
sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Emendatum ergo illum dimittam».
Exclamavit autem universa turba dicens: «Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam!»,
qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum,
at illi succlamabant dicentes: «Crucifige, crucifige illum!».
Ille autem tertio dixit ad illos: «Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam».
At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum.
Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum:
dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum.
Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum.
Conversus autem ad illas Iesus dixit: «Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros,
quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: "Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!".
Tunc incipient dicere montibus: "Cadite super nos!", et collibus: "Operite nos!",
quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet?».
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Iesus autem dicebat: «Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt». Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: «Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!».
Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi
et dicentes: «Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac!».
Erat autem et superscriptio super illum: «Hic est rex Iudaeorum».
Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: «Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos!».
Respondens autem alter increpabat illum dicens: «Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es?
Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit».
Et dicebat: «Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum».
Et dixit illi: «Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso».
Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam,
et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
Et clamans voce magna Iesus ait: «Pater, in manus tuas commendo spiritum meum»; et haec dicens exspiravit.
Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: «Vere hic homo iustus erat!».
Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.
Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus
Chic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei,
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu
et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat.
Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius;
et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible