Скрыть
3:1
3:2
3:4
3:5
3:6
3:7
3:9
3:10
3:11
3:12
3:14
3:15
3:16
3:17
3:18
3:19
3:20
3:22
3:23
3:24
3:26
Глава 14 
14:3
14:5
14:7
14:8
14:9
14:10
14:11
14:13
14:14
14:18
14:19
14:20
14:22
Post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
et locutus est:
«Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: "Conceptus est homo".
Dies ille vertatur in tenebras; non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
Noctem illam tenebrosus turbo possideat; non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus.
Sit nox illa solitaria nec laude digna;
maledicant ei, qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
Obtenebrentur stellae crepusculi eius; exspectet lucem, et non sit, nec videat palpebras aurorae,
quia non conclusit ostia ventris, qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
Quare non in vulva mortuus sum? Egressus ex utero non statim perii?
Quare exceptus genibus? Cur lactatus uberibus?
Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines,
aut cum principibus, qui possident aurum et replent domos suas argento.
Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris.
Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
Quare misero data est lux, et vita his, qui in amaritudine animae sunt?
Qui exspectant mortem, et non venit, et effodiunt quaerentes illam magis quam thesauros;
gaudentque vehementer et laetantur sepulcro.
Viro, cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris.
Antequam comedam, suspiro, et quasi inundantes aquae sic rugitus meus.
Quia timor, quem timebam, evenit mihi, et, quod verebar, accidit.
Non dissimulavi, non silui, non quievi, et venit super me indignatio».
Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur.
Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet.
Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium?
Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem!
Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,
averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.
Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient.
Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi novellae.
Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est?
Recedent aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescet;
sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo.
Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea.
Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres.
Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis.
Signares quasi in sacculo delicta mea, sed dealbares iniquitatem meam.
Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo;
lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes.
Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum.
Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit.
Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible