Скрыть
9:1
9:2
9:3
9:8
9:9
9:10
9:11
9:12
9:13
9:14
9:15
9:18
9:19
9:20
9:21
9:23
9:24
9:25
9:26
9:27
9:28
9:30
9:33
9:34
9:35
9:36
9:37
9:38
9:40
Глава 15 
15:1
15:4
15:8
15:9
15:10
15:11
15:13
15:14
15:17
15:19
15:22
15:23
15:24
Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.
Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: «Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur?».
Respondit Iesus: «Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi».
Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius
et dixit ei: «Vade, lava in natatoria Siloae!» — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: «Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?»;
alii dicebant: «Hic est!»; alii dicebant: «Nequaquam, sed similis est eius!». Ille dicebat: «Ego sum!».
Dicebant ergo ei: «Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi?».
Respondit ille: «Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: "Vade ad Siloam et lava! ". Abii ergo et lavi et vidi».
Et dixerunt ei: «Ubi est ille?». Ait: «Nescio».
Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.
Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: «Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video».
Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: «Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit!»; alii autem dicebant: «Quomodo potest homo peccator haec signa facere?». Et schisma erat in eis.
Dicunt ergo caeco iterum: «Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?». Ille autem dixit: «Propheta est!».
Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat.
Et interrogaverunt eos dicentes: «Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?».
Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: «Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est.
Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur!».
Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.
Propterea parentes eius dixerunt: «Aetatem habet; ipsum interrogate!».
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: «Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est».
Respondit ergo ille: «Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video».
Dixerunt ergo illi: «Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos?».
Respondit eis: «Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?».
Et maledixerunt ei et dixerunt: «Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus.
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit».
Respondit homo et dixit eis: «In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos!
Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati;
nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam».
Responderunt et dixerunt ei: «In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?». Et eiecerunt eum foras.
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: «Tu credis in Filium hominis?».
Respondit ille et dixit: «Et quis est, Domine, ut credam in eum?».
Dixit ei Iesus: «Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est».
At ille ait: «Credo, Domine!»; et adoravit eum.
Et dixit Iesus: «In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant».
Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: «Numquid et nos caeci sumus?».
Dixit eis Iesus: «Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: "Videmus!"; peccatum vestrum manet».
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.
Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.
Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.
Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Haec mando vobis, ut diligatis invicem.
Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
Qui me odit et Patrem meum odit.
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: "Odio me habuerunt gratis".
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible