Скрыть
1:2
1:4
1:7
1:8
1:10
1:21
1:22
1:24
1:25
1:26
1:27
1:28
1:30
1:33
1:34
1:35
1:36
1:37
1:38
1:39
1:40
1:41
1:43
1:44
1:46
1:47
1:48
1:49
1:50
Глава 12 
12:3
12:4
12:5
12:7
12:9
12:10
12:11
12:12
12:14
12:16
12:17
12:18
12:19
12:20
12:21
12:22
12:23
12:24
12:28
12:29
12:30
12:33
12:35
12:36
12:37
12:39
12:41
12:42
12:44
12:45
12:50
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Hoc erat in principio apud Deum.
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;
hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
In propria venit, et sui eum non receperunt.
Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: «Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat».
Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: «Tu quis es?».
Et confessus est et non negavit; et confessus est: «Non sum ego Christus».
Et interrogaverunt eum: «Quid ergo? Elias es tu?». Et dicit: «Non sum». «Propheta es tu?». Et respondit: «Non».
Dixerunt ergo ei: «Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso?».
Ait: «Ego vox clamantis in deserto: "Dirigite viam Domini", sicut dixit Isaias propheta».
Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;
et interrogaverunt eum et dixerunt ei: «Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta?».
Respondit eis Ioannes dicens: «Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti».
Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: «Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.
Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.
Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans».
Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: «Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;
et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: "Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto".
Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei».
Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,
et respiciens Iesum ambulantem dicit: «Ecce agnus Dei».
Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: «Quid quaeritis?». Qui dixerunt ei: «Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes?».
Dicit eis: «Venite et videbitis». Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.
Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.
Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: «Invenimus Messiam» — quod est interpretatum Christus C;
adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: «Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas» — quod interpretatur Petrus C.
In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: «Sequere me».
Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: «Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth».
Et dixit ei Nathanael: «A Nazareth potest aliquid boni esse?». Dicit ei Philippus: «Veni et vide».
Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: «Ecce vere Israelita, in quo dolus non est».
Dicit ei Nathanael: «Unde me nosti?». Respondit Iesus et dixit ei: «Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te».
Respondit ei Nathanael: «Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!».
Respondit Iesus et dixit ei: «Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis».
Et dicit ei: «Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis».
Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus.
Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.
Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:
«Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis?».
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
Dixit ergo Iesus: «Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud.
Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis».
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,
quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam,
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: «Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel!».
Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
«Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae».
Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.
Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: «Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit!».
Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;
hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: «Domine, volumus Iesum videre».
Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.
Iesus autem respondet eis dicens: «Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
Pater, glorifica tuum nomen!». Venit ergo vox de caelo: «Et glorificavi et iterum glorificabo».
Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: «Angelus ei locutus est».
Respondit Iesus et dixit: «Non propter me vox haec facta est sed propter vos.
Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum».
Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.
Respondit ergo ei turba: «Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: "Oportet exaltari Filium hominis"? Quis est iste Filius hominis?».
Dixit ergo eis Iesus: «Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis». Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,
ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: «Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?».
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
«Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos».
Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
Iesus autem clamavit et dixit: «Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me;
et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die,
quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible