Скрыть
1:2
1:4
1:7
1:8
1:10
1:21
1:22
1:24
1:25
1:26
1:27
1:28
1:30
1:33
1:34
1:35
1:36
1:37
1:38
1:39
1:40
1:41
1:43
1:44
1:46
1:47
1:48
1:49
1:50
Глава 14 
14:1
14:2
14:4
14:5
14:7
14:8
14:9
14:10
14:11
14:12
14:14
14:15
14:16
14:18
14:20
14:21
14:22
14:25
14:28
14:29
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Hoc erat in principio apud Deum.
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;
hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
In propria venit, et sui eum non receperunt.
Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: «Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat».
Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: «Tu quis es?».
Et confessus est et non negavit; et confessus est: «Non sum ego Christus».
Et interrogaverunt eum: «Quid ergo? Elias es tu?». Et dicit: «Non sum». «Propheta es tu?». Et respondit: «Non».
Dixerunt ergo ei: «Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso?».
Ait: «Ego vox clamantis in deserto: "Dirigite viam Domini", sicut dixit Isaias propheta».
Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;
et interrogaverunt eum et dixerunt ei: «Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta?».
Respondit eis Ioannes dicens: «Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti».
Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: «Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi.
Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.
Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans».
Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: «Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;
et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: "Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto".
Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei».
Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,
et respiciens Iesum ambulantem dicit: «Ecce agnus Dei».
Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: «Quid quaeritis?». Qui dixerunt ei: «Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes?».
Dicit eis: «Venite et videbitis». Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.
Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum.
Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: «Invenimus Messiam» — quod est interpretatum Christus C;
adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: «Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas» — quod interpretatur Petrus C.
In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: «Sequere me».
Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: «Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth».
Et dixit ei Nathanael: «A Nazareth potest aliquid boni esse?». Dicit ei Philippus: «Veni et vide».
Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: «Ecce vere Israelita, in quo dolus non est».
Dicit ei Nathanael: «Unde me nosti?». Respondit Iesus et dixit ei: «Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te».
Respondit ei Nathanael: «Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel!».
Respondit Iesus et dixit ei: «Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis».
Et dicit ei: «Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis».
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum?
Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
Et quo ego vado, scitis viam».
Dicit ei Thomas: «Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?».
Dicit ei Iesus: «Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum».
Dicit ei Philippus: «Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis».
Dicit ei Iesus: «Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: "Ostende nobis Patrem"?
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.
Si diligitis me, mandata mea servabitis;
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum».
Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: «Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo?».
Respondit Iesus et dixit ei: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
Haec locutus sum vobis apud vos manens.
Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible