Скрыть
6:7
Глава 14 
14:5
14:8
14:9
"Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.
Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.
Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram".
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;
quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.
Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.
Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.
In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.
Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.
Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.
Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: «Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: "Deos nostros!" opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus».
«Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur».
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible