Скрыть
7:2
7:3
7:4
7:7
7:8
7:9
7:10
7:12
7:13
7:15
7:16
7:20
7:23
7:24
Глава 8 
8:4
8:7
8:9
8:13
Глава 9 
9:1
9:3
9:6
9:8
9:16
9:18
9:21
9:22
9:23
9:24
9:25
9:26
Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei,
cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiae, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis,
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae;
hic autem, cuius generatio non annumeratur in eis, decimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habebat repromissiones, benedixit.
Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
Et hic quidem decimas morientes homines sumunt; ibi autem testimonium accipiens quia vivit.
Et, ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui decimas accipit, decimatus est;
adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
Si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat, populus enim sub ipso legem accepit, quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici?
Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et legis translatio fiat.
De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altario praesto fuit;
manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos,
qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis,
testimonium enim accipit: «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech».
Reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem,
nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Et quantum non est sine iure iurando; illi quidem sine iure iurando sacerdotes facti sunt,
hic autem cum iure iurando per eum, qui dicit ad illum: «Iuravit Dominus et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum»,
in tantum et melioris testamenti sponsor factus est Iesus.
Et illi quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohibebantur permanere;
hic autem eo quod manet in aeternum, intransgressibile habet sacerdotium;
unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus;
qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo.
Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in aeternum consummatum.
Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus pontificem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera;
qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: «Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte».
Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
vituperans enim eos dicit: «Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: "Cognosce Dominum"; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor».
Dicendo «novum» veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.
Habuit ergo et prius praecepta cultus et Sanctum huius saeculi.
Tabernaculum enim praeparatum est primum, in quo inerat candelabrum et mensa et propositio panum, quod dicitur Sancta;
post secundum autem velamentum, tabernaculum, quod dicitur Sancta Sanctorum,
aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
superque eam cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; de quibus non est modo dicendum per singula.
His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes;
in secundum autem semel in anno solus pontifex, non sine sanguine, quem offert pro suis et populi ignorantiis;
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum;
quae parabola est temporis instantis, iuxta quam munera et hostiae offeruntur, quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem,
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita.
Christus autem cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis,
neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis,
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis.
Ubi enim testamentum, mors necesse est afferatur testatoris;
testamentum autem in mortuis est confirmatum, nondum enim valet, dum vivit, qui testatus est.
Unde ne prius quidem sine sanguine dedicatum est;
enuntiato enim omni mandato secundum legem a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum librum et omnem populum aspersit
dicens: «Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus»;
etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
Et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.
Necesse erat ergo figuras quidem caelestium his mundari, ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
Non enim in manufacta Sancta Christus introivit, quae sunt similitudo verorum, sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis;
neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno.
Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium,
sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible