Скрыть
4:1
4:6
4:8
4:10
4:11
Глава 6 
6:1
6:2
6:3
6:5
6:7
6:9
6:11
6:12
6:18
Глава 10 
10:3
10:5
10:8
10:9
10:14
10:15
10:18
10:23
10:24
10:29
10:32
10:33
10:36
10:37
10:39
Timeamus ergo, ne forte, relicta pollicitatione introeundi in re quiem eius, existimetur aliquis ex vobis deesse;
etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant.
Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: «Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam», et quidem operibus ab institutione mundi factis.
Dixit enim quodam loco de die septima sic: "Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis»;
et in isto rursum: «Non introibunt in requiem meam».
Quoniam ergo superest quosdam introire in illam, et hi, quibus prioribus evangelizatum est, non introierunt propter inoboedientiam,
iterum terminat diem quendam, «Hodie», in David dicendo post tantum temporis, sicut supra dictum est: «Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra».
Nam, si eis Iesus requiem praestitisset, non de alio loqueretur posthac die.
Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei;
qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
Festinemus ergo ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat inoboedientiae exemplum.
Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis;
et non est creatura invisibilis in conspectu eius, omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo.
Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato;
adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum,
baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni.
Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi
et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo;
proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.
Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur;
non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.
Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem,
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones.
Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum
dicens: «Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te»;
et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem.
Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum;
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,
ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem;
quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis,
ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.
Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
Ideo ingrediens mundum dicit: «Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi;
holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt.
Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam».
Superius dicens: «Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi», quae secundum legem offeruntur,
tunc dixit: «Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam». Aufert primum, ut secundum statuat;
in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.
Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,
de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;
una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.
Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:
«Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;
et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius».
Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu,
quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam,
et sacerdotem magnum super domum Dei,
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda;
teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit;
et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum,
non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.
Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur;
quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit?
Scimus enim eum, qui dixit: «Mihi vindicta, ego retribuam»; et iterum: «Iudicabit Dominus populum suum».
Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum,
in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;
nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem.
Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem;
patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit.
Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea.
Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible