Скрыть
2:1
2:16
Глава 6 
6:1
6:2
6:3
6:5
6:7
6:9
6:11
6:12
6:18
Propterea abundantius oportet observare nos ea, quae audivi mus, ne forte praeterfluamus.
Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem,
quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Quae, cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
Non enim angelis subiecit orbem terrae futurum, de quo loquimur.
Testatus est autem in quodam loco quis dicens: «Quid est homo, quod memor es eius, aut filius hominis, quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum,
omnia subiecisti sub pedibus eius». In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;
eum autem, qui paulo minus ab angelis minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut gratia Dei pro omnibus gustaverit mortem.
Decebat enim eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxit, ducem salutis eorum per passiones consummare.
Qui enim sanctificat et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non erubescit fratres eos vocare
dicens: «Nuntiabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te";
et iterum: «Ego ero fidens in eum»; et iterum: «Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus».
Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,
et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi;
in quo enim passus est ipse tentatus, potens est eis, qui tentantur, auxiliari.
Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum,
baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni.
Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
et bonum gustaverunt Dei verbum virtutesque saeculi venturi
et prolapsi sunt, rursus renovari ad paenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei et ostentui habentes.
Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo;
proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima, cuius finis in combustionem.
Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquimur;
non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis.
Cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem,
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones.
Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum
dicens: «Utique benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te»;
et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem.
Homines enim per maiorem sui iurant, et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum;
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,
ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem;
quam sicut ancoram habemus animae, tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis,
ubi praecursor pro nobis introivit Iesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible