Скрыть
21:5
21:6
21:7
21:8
21:9
21:14
21:15
21:16
21:17
21:19
21:20
21:24
21:26
21:27
21:28
21:29
21:30
21:32
21:34
Глава 25 
25:1
25:3
25:4
25:6
25:7
25:14
25:16
25:17
25:18
25:20
25:21
25:22
25:24
25:27
25:28
25:29
25:31
25:32
25:34
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;
concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac
et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.
Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.
Dixitque Sara: "Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?.
Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni?".
Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:
"Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac".
Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.
Cui dixit Deus: "Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est".
Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.
Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum
et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: "Non videbo morientem puerum". Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.
Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: "Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.
Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum".
Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.
Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: "Deus tecum est in universis, quae agis.
Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena".
Dixitque Abraham: "Ego iurabo".
Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.
Responditque Abimelech: "Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie".
Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
Cui dixit Abimelech: "Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?".
At ille: "Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum".
Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.
Et inierunt foedus in Bersabee.
Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni.
Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam,
quae peperit ei Zamran et Iecsan et Madan et Madian et Iesboc et Sue.
Iecsan quoque genuit Saba et Dedan. Filii Dedan fuerunt Assurim et Latusim et Loommim.
At vero ex Madian ortus est Epha et Opher et Henoch et Abida et Eldaa. Omnes hi filii Ceturae.
Deditque Abraham cuncta, quae possederat, Isaac;
filiis autem concubinarum suarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
Fuerunt autem dies vitae Abrahae centum septuaginta quinque anni.
Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum congregatusque est ad populum suum.
Et sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca Machpela, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hetthaei e regione Mambre,
quem emerat a filiis Heth. Ibi sepultus est ipse et Sara uxor eius.
Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum Lahairoi.
Hae sunt generationes Ismael filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia famula Sarae.
Et haec nomina filiorum Ismael in vocabulis et generationibus suis: primogenitus Ismaelis Nabaioth, dein Cedar et Adbeel et Mabsam,
Masma quoque et Duma et Massa,
Hadad et Thema, Iethur et Naphis et Cedma.
Isti sunt filii Ismaelis, et haec nomina eorum per vicos et mansiones eorum: duodecim principes tribuum suarum.
Et facti sunt anni vitae Ismaelis centum triginta septem; deficiens mortuus est et appositus ad populum suum.
Habitaverunt autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introeuntibus Assyriam. In faciem cunctorum fratrum suorum obiit.
Hae sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac;
qui, cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Aramaei de Paddanaram, sororem Laban Aramaei.
Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.
Sed collidebantur in utero eius parvuli. Quae ait: "Si sic est, cur mihi?". Perrexitque, ut consuleret Dominum.
Qui respondens ait: "Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori".
Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
Qui primus egressus est rufus erat et totus quasi pallium pilosum; vocatumque est nomen eius Esau. Postea frater eius egrediens plantam Esau tenebat manu, et idcirco appellatum est nomen eius Iacob.
Sexagenarius erat Isaac, quando nati sunt parvuli.
Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi et homo agrestis; Iacob autem vir compositus et habitans in tabernaculis.
Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius libenter vesceretur; et Rebecca diligebat Iacob.
Coxit autem Iacob pulmentum; ad quem, cum venisset Esau de agro lassus,
ait: "Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum". Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom (id est Rufus).
Cui dixit Iacob: "Vende mihi prius primogenita tua".
Ille respondit: "En morior; quid mihi proderunt primogenita?".
Ait Iacob: "Iura ergo mihi". Iuravit et vendidit primogenita.
Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit; surrexit et abiit parvipendens quod primogenita vendidisset.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible