Скрыть
12:2
12:4
12:5
12:9
12:10
12:11
12:12
12:14
12:15
12:18
12:19
12:20
Глава 14 
14:3
14:4
14:5
14:6
14:7
14:8
14:9
14:10
14:11
14:12
14:15
14:16
14:19
14:21
14:22
14:23
Dixit autem Dominus ad Abram: "Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi.
Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem.
Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!".
Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.
Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.
Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra.
Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: "Semini tuo dabo terram hanc". Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.
Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra.
Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: "Novi quod pulchra sis mulier
et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt:»Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt.
Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui".
Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis,
et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis.
Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli.
Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.
Vocavitque pharao Abram et dixit ei: "Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset?
Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!".
Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.
Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium
inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor.
Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis.
Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo.
Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim
et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto.
Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar.
Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim,
scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque.
Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem.
Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt;
ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma.
Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram.
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan;
et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci;
reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis.
At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
benedixit ei et ait: "Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram
et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas". Et dedit ei decimas ex omnibus.
Dixit autem rex Sodomae ad Abram: "Da mihi animas; substantiam tolle tibi".
Qui respondit ei: "Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae,
a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas:»Ego ditavi Abram";
exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas".
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible