Скрыть
12:2
12:4
12:5
12:9
12:10
12:11
12:12
12:14
12:15
12:18
12:19
12:20
Глава 18 
18:3
18:7
18:8
18:9
18:13
18:15
18:16
18:17
18:22
18:23
18:24
18:26
18:28
18:29
18:30
18:31
18:33
Глава 22 
22:2
22:3
22:4
22:5
22:6
22:7
22:8
22:9
22:10
22:11
22:12
22:13
22:14
22:15
22:17
22:19
22:20
22:21
22:22
22:23
22:24
Глава 26 
26:1
26:2
26:5
26:6
26:7
26:8
26:9
26:11
26:12
26:13
26:14
26:15
26:16
26:17
26:18
26:19
26:20
26:21
26:22
26:25
26:27
26:28
26:29
26:30
26:31
26:32
26:33
26:34
26:35
Dixit autem Dominus ad Abram: "Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi.
Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem.
Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!".
Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.
Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.
Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra.
Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: "Semini tuo dabo terram hanc". Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.
Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra.
Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: "Novi quod pulchra sis mulier
et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt:»Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt.
Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui".
Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis,
et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis.
Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli.
Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram.
Vocavitque pharao Abram et dixit ei: "Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset?
Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!".
Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.
Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram
et dixit: "Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum;
afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore.
Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum". Qui dixerunt: "Fac ut locutus es".
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: "Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes".
Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum.
Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt.
Dixeruntque ad eum: "Ubi est Sara uxor tua?". Ille respondit: "Ecce in tabernaculo est".
Cui dixit: "Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua". Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.
Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
Quae risit occulte dicens: "Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit?".
Dixit autem Dominus ad Abraham: "Quare risit Sara dicens:»Num vere paritura sum anus?"".
Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium».
Negavit Sara dicens: "Non risi", timore perterrita. Ille autem dixit: "Non; sed risisti".
Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur deducens eos.
Dixitque Dominus: "Num celare potero Abraham, quae gesturus sum,
cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum".
Dixit itaque Dominus: "Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam".
Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
Et appropinquans ait: "Numquid vere perdes iustum cum impio?
Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo?
Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium?".
Dixitque Dominus: "Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos".
Respondensque Abraham ait: "Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem?". Et ait: "Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque".
Rursumque locutus est ad eum: "Si forte inventi fuerint ibi quadraginta?". Ait: "Non percutiam propter quadraginta".
"Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta?". Respondit: "Non faciam, si invenero ibi triginta".
"Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti?». Dixit: "Non interficiam propter viginti".
"Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem?". Dixit: "Non delebo propter decem".
Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum.
Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et di xit ad eum: "Abraham". Ille respondit: "Adsum".
Ait: "Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi".
Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus.
Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul
dixitque ad pueros suos: "Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos".
Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul,
dixit Isaac Abrahae patri suo: "Pater mi". Ille respondit: "Quid vis, fili?". "Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?".
Dixit Abraham: "Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi". Pergebant ambo pariter;
et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum
extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: "Abraham, Abraham". Qui respondit: "Adsum".
Dixitque: "Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me".
Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Appellavitque nomen loci illius: "Dominus videt". Unde usque hodie dicitur: "In monte Dominus videtur".
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit:
"Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito,
benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae".
Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee.
His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo:
Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram
et Cased et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph
ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae.
Concubina vero illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha.
Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in Gerara.
Apparuitque ei Dominus et ait: "Ne descendas in Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi,
et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod spopondi Abraham patri tuo,
et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit".
Mansit itaque Isaac in Geraris.
Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: "Soror mea est". Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua.
Et, accersito eo, ait: "Perspicuum est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam sororem tuam esse?". Respondit: "Timui, ne morerer propter eam".
Dixitque Abimelech: "Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum". Praecepitque omni populo dicens:
"Qui tetigerit hominem hunc et uxorem eius, morte morietur".
Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum; benedixitque ei Dominus.
Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est;
habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae plurimum. Ob haec invidentes ei Philisthim
omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo,
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: «Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde».
Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae habitavitque ibi.
Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat.
Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum aquae vivae.
Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac dicentium: «Nostra est aqua!». Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum eo.
Foderunt autem et alium puteum, et pro illo quoque rixati sunt; appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias).
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: «Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra».
Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: «Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham».
Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum.
Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum,
et locutus est eis Isaac: «Quid venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis?».
Qui responderunt: «Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus,
ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es enim benedictus Domini».
Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt.
Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace.
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: «Invenimus aquam».
Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem.
Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri Hetthaei et Basemath filiam Elon Hetthaei.
Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible