Скрыть
2:1
2:5
2:8
2:9
2:11
2:13
2:15
2:18
Глава 6 
6:4
6:8
6:10
6:11
6:12
6:13
6:18
Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cum Barnaba, assumpto et Tito;
ascendi autem secundum revelationem; et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem his, qui observabantur, ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem.
Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi.
Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent;
quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos.
Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
sed e contra, cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis
— qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes —
et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem;
tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
Prius enim quam venirent quidam ab Iacobo, cum gentibus comedebat; cum autem venissent, subtrahebat et segregabat se, timens eos, qui ex circumcisione erant.
Et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei, ita ut et Barnabas simul abduceretur illorum simulatione.
Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: «Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare?».
Nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores,
scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit!
Si enim, quae destruxi, haec iterum aedifico, praevaricatorem me constituo.
Ego enim per legem legi mortuus sum, ut Deo vivam. Christo confixus sum cruci;
vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me.
Non irritam facio gratiam Dei; si enim per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est.
Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi.
Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit;
opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero.
Unusquisque enim onus suum portabit.
Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet;
quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam.
Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes.
Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur;
neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura.
Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei.
De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto.
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible