Скрыть
9:3
9:5
9:6
9:7
9:8
9:10
9:15
9:17
9:18
9:20
9:23
9:26
Глава 10 
10:2
10:14
10:22
10:25
10:27
10:29
10:32
Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino?
Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est.
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas?
Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non operandi?
Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat?
Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit?
Scriptum est enim in Lege Moysis: «Non alligabis os bovi trituranti». Numquid de bobus cura est Deo?
An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi.
Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus?
Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi.
Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur?
Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet.
Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!
Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio.
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem.
Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem;
his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant;
factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos.
Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar.
Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis.
Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam.
Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans;
sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari
et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.
Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: «Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere».
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat.
Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura.
Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico:
Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est?
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.
Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari?
Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?
Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.
Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum.
An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus?
«Omnia licent!». Sed non omnia expediunt. «Omnia licent!». Sed non omnia aedificant.
Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam;
Domini enim est terra, et plenitudo eius.
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Si quis autem vobis dixerit: «Hoc immolaticium est idolis», nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam;
conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia?
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible