Pars II
15. Fides in ecclesia brcuissime traditur, in qua commendantur aeterna, quae intellegi a carnalibus nondum possunt, et temporalia praeterita et futura, quae pro salute hominum gessit et gestura est aeternitas diuinae prouidentiae. credamus ergo in patrem et filium et spiritum sanctum; haec aeterna sunt et incommutabilia, id est unus deus, unius substantiae trinitas aeterna, deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia.