Скрыть
2:2
2:3
2:9
2:10
2:14
2:15
2:18
2:20
2:22
2:23
Глава 13 
13:2
13:4
13:5
13:6
13:10
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.
Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei?
An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?
Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei,
qui reddet unicuique secundum opera eius:
his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;
his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci;
gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco.
Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex;
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,
in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.
Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,
et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem,
et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege.
Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris?
Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias?
Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?
«Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes», sicut scriptum est.
Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es.
Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,
sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent.
Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa;
Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit.
Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam.
Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes.
Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit.
Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio.
Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.
Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis.
Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible