Скрыть
12:5
12:7
12:11
12:21
Глава 14 
14:3
14:5
14:8
14:16
14:18
14:19
14:21
Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;
sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;
caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes,
spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!
Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus.
Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: «Mihi vindicta, ego retribuam», dicit Dominus.
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
Infirmum autem in fide assumite, non in disceptatio nibus cogitationum.
Alius enim credit manducare omnia; qui autem infirmus est, holus manducat.
Is qui manducat, non manducantem non spernat; et, qui non manducat, manducantem non iudicet, Deus enim illum assumpsit.
Tu quis es, qui iudices alienum servum? Suo domino stat aut cadit; stabit autem, potens est enim Dominus statuere illum.
Nam alius iudicat inter diem et diem, alius iudicat omnem diem; unusquisque in suo sensu abundet.
Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.
Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur;
sive enim vivimus, Domino vivimus, sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
In hoc enim Christus et mortuus est et vixit, ut et mortuorum et vivorum dominetur.
Tu autem, quid iudicas fratrem tuum? Aut tu, quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Dei;
scriptum est enim: «Vivo ego, dicit Dominus, mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Deo».
Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.
Scio et certus sum in Domino Iesu, quia nihil commune per seipsum, nisi ei, qui existimat quid commune esse, illi commune est.
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est!
Non ergo blasphemetur bonum vestrum!
Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
qui enim in hoc servit Christo, placet Deo et probatus est hominibus.
Itaque, quae pacis sunt, sectemur et quae aedificationis sunt in invicem.
Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit.
Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat.
Qui autem discernit si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide; omne autem, quod non ex fide, peccatum est.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible