Скрыть
Псалом 9 
9:1
9:2
9:4
9:5
9:7
9:8
9:11
9:12
9:14
9:15
9:17
9:18
9:20
9:22
9:23
9:24
9:25
9:26
9:27
9:34
9:38
9:39
Псалом 10 
10:2
10:3
10:5
10:7
Псалом 11 
11:1
11:6
11:8
Псалом 12 
12:1
12:3
12:5
Псалом 13 
13:4
13:5
Псалом 14 
Псалом 15 
15:1
15:2
15:6
15:7
15:9
Псалом 16 
16:2
16:4
16:6
16:7
16:9
16:11
16:12
16:13
16:14
9:1 Magistro chori. Ad modum cantici» Mut labben». PSALMUS. David.
9:2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua.
9:3 Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime.
9:4 BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua.
9:5 Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
9:6 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
9:7 Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
9:8 HE. Dominus autem in aeternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum;
9:9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate.
9:10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
9:11 Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
9:12 ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius.
9:13 Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum.
9:14 HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis,
9:15 ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
9:16 TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
9:17 Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
9:18 IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
9:19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
9:20 Exsurge, Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo.
9:21 Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt.
10:1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
10:2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
10:3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.
10:4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: «Non requiret; non est Deus».
10:5 Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.
10:6 Dixit enim in corde suo: «Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo».
10:7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
10:8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.
10:9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
10:10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.
10:11 Dixit enim in corde suo: «Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem». -
10:12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.
10:13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: «Non requires».
10:14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.
10:15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.
10:16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.
10:17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
10:18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.
11:1 Magistro chori. David. In Domino confido, quomodo dicitis animae meae: «Transmigra in montem sicut passer!
11:2 Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas super nervum, ut sagittent in obscuro rectos corde.
11:3 Quando fundamenta evertuntur, iustus quid faciat?».
11:4 Dominus in templo sancto suo, Dominus, in caelo sedes eius. Oculi eius in pauperem respiciunt, palpebrae eius interrogant filios hominum.
11:5 Dominus interrogat iustum et impium; qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
11:6 Pluet super peccatores carbones ignis et sulphur; et spiritus procellarum pars calicis eorum.
11:7 Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit, recti videbunt vultum eius.
12:1 Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David.
12:2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam deminuti sunt fideles a filiis hominum.
12:3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum; in labiis dolosis, in duplici corde locuti sunt.
12:4 Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam.
12:5 Qui dixerunt: «Lingua nostra magnificabimur, labia nostra a nobis sunt; quis noster dominus est?».
12:6 «Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt».
12:7 Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, separatum a terra, purgatum septuplum.
12:8 Tu, Domine, servabis nos et custodies nos a generatione hac in aeternum. In circuitu impii ambulant, cum exaltantur sordes inter filios hominum.
13:1 Magistro chori. PSALMUS. David.
13:2 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me?
13:3 Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
13:4 Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte,
13:5 ne quando dicat inimicus meus: «Praevalui adversus eum!»; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.
13:6 Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.
14:1 Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: «Non est Deus». Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
14:2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
14:3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
14:4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;
14:5 illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.
14:6 Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.
14:7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.
15:1 PSALMUS. David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Quis requiescet in monte sancto tuo?
15:2 Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo,
15:3 qui non egit dolum in lingua sua nec fecit proximo suo malum et opprobrium non intulit proximo suo.
15:4 Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus, timentes autem Dominum glorificat. Qui iuravit in detrimentum suum et non mutat,
15:5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum.
16:1 Miktam. David. Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
16:2 Dixi Domino: «Dominus meus es tu, bonum mihi non est sine te».
16:3 In sanctos, qui sunt in terra, inclitos viros, omnis voluntas mea in eos.
16:4 Multiplicantur dolores eorum, qui post deos alienos acceleraverunt. Non effundam libationes eorum de sanguinibus neque assumam nomina eorum in labiis meis.
16:5 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui detines sortem meam.
16:6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris; insuper et hereditas mea speciosa est mihi.
16:7 Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum; insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
16:8 Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
16:9 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultaverunt praecordia mea; insuper et caro mea requiescet in spe.
16:10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
16:11 Notas mihi facies vias vitae, plenitudinem laetitiae cum vultu tuo, delectationes in dextera tua usque in finem.
17:1 Precatio. David. Exaudi, Domine, iustitiam meam, intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
17:2 De vultu tuo iudicium meum prodeat; oculi tui videant aequitates.
17:3 Proba cor meum et visita nocte; igne me examina, et non invenies in me iniquitatem.
17:4 Non transgreditur os meum ad opera hominum, propter verba labiorum tuorum custodivi me a viis violenti.
17:5 Retine gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
17:6 Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus; inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
17:7 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis ab insurgentibus sperantes in dextera tua.
17:8 Custodi me ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me
17:9 a facie impiorum, qui me afflixerunt. Inimici mei in furore circumdederunt me,
17:10 adipem suum concluserunt; os eorum locutum est superbiam.
17:11 Incedentes nunc circumdederunt me, oculos suos statuerunt prosternere in terram.
17:12 Aspectus eorum quasi leonis parati ad praedam et sicut catuli leonis recubantis in abditis.
17:13 Exsurge, Domine, praeveni eum, supplanta eum; eripe animam meam ab impio framea tua,
17:14 a mortuis manu tua, Domine, a mortuis, quorum defecit portio vitae. De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum, saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis.
17:15 Ego autem in iustitia videbo faciem tuam; satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible