Скрыть
9:1
9:2
9:4
9:5
9:7
9:8
9:11
9:12
9:14
9:15
9:17
9:18
9:20
9:22
9:23
9:24
9:25
9:26
9:27
9:34
9:38
9:39
9:1 Magistro chori. Ad modum cantici» Mut labben». PSALMUS. David.
9:2 ALEPH. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua.
9:3 Laetabor et exsultabo in te, psallam nomini tuo, Altissime.
9:4 BETH. Cum convertuntur inimici mei retrorsum, infirmantur et pereunt a facie tua.
9:5 Quoniam fecisti iudicium meum et causam meam, sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.
9:6 GHIMEL. Increpasti gentes, perdidisti impium; nomen eorum delesti in aeternum et in saeculum saeculi.
9:7 Inimici defecerunt, solitudines sempiternae factae sunt; et civitates destruxisti: periit memoria eorum cum ipsis.
9:8 HE. Dominus autem in aeternum sedebit, paravit in iudicium thronum suum;
9:9 et ipse iudicabit orbem terrae in iustitia, iudicabit populos in aequitate.
9:10 VAU. Et erit Dominus refugium oppresso, refugium in opportunitatibus, in tribulatione.
9:11 Et sperent in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
9:12 ZAIN. Psallite Domino, qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia eius.
9:13 Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum.
9:14 HETH. Miserere mei, Domine; vide afflictionem meam de inimicis meis, qui exaltas me de portis mortis,
9:15 ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion, exsultem in salutari tuo.
9:16 TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.
9:17 Manifestavit se Dominus iudicium faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
9:18 IOD. Convertentur peccatores in infernum, omnes gentes, quae obliviscuntur Deum.
9:19 CAPH. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; exspectatio pauperum non peribit in aeternum.
9:20 Exsurge, Domine, non confortetur homo; iudicentur gentes in conspectu tuo.
9:21 Constitue, Domine, terrorem super eos; sciant gentes quoniam homines sunt.
10:1 LAMED. Ut quid, Domine, stas a longe, abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?
10:2 Dum superbit, impius insequitur pauperem; comprehendantur in consiliis, quae cogitant.
10:3 Quoniam gloriatur peccator in desideriis animae suae, et avarus sibi benedicit.
10:4 NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: «Non requiret; non est Deus».
10:5 Hae sunt omnes cogitationes eius; prosperantur viae illius in omni tempore. Excelsa nimis iudicia tua a facie eius; omnes inimicos suos aspernatur.
10:6 Dixit enim in corde suo: «Non movebor; in generationem et generationem ero sine malo».
10:7 PHE. Cuius maledictione os plenum est et fraudulentia et dolo, sub lingua eius labor et nequitia.
10:8 Sedet in insidiis ad vicos, in occultis interficit innocentem.
10:9 SADE. Oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito quasi leo in spelunca sua. Insidiatur, ut rapiat pauperem; rapit pauperem, dum attrahit in laqueum suum.
10:10 Irruit et inclinat se, et miseri cadunt in fortitudine brachiorum eius.
10:11 Dixit enim in corde suo: «Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem». -
10:12 COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum.
10:13 Propter quid spernit impius Deum? Dixit enim in corde suo: «Non requires».
10:14 RES. Vidisti: tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper, orphano tu factus es adiutor.
10:15 SIN. Contere brachium peccatoris et maligni; quaeres peccatum illius et non invenies.
10:16 Dominus rex in aeternum et in saeculum saeculi: perierunt gentes de terra illius.
10:17 TAU. Desiderium pauperum exaudisti, Domine; confirmabis cor eorum, intendes aurem tuam
10:18 iudicare pupillo et humili, ut non apponat ultra inducere timorem homo de terra.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible