Скрыть
89:1
89:2
89:4
89:8
89:9
89:13
89:15
89:16
90:1 Precatio. Moysis viri Dei. Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
90:2 Priusquam montes nascerentur, aut gigneretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es Deus.
90:3 Reducis hominem in pulverem; et dixisti: «Revertimini, filii hominum».
90:4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, et custodia in nocte.
90:5 Auferes eos, somnium erunt:
90:6 mane sicut herba succrescens, mane floret et crescit, vespere decidit et arescit.
90:7 Quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus.
90:8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, occulta nostra in illuminatione vultus tui.
90:9 Quoniam omnes dies nostri evanuerunt in ira tua, consumpsimus ut suspirium annos nostros.
90:10 Dies annorum nostrorum sunt septuaginta anni aut in valentibus octoginta anni, et maior pars eorum labor et dolor, quoniam cito transeunt, et avolamus.
90:11 Quis novit potestatem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuam?
90:12 Dinumerare dies nostros sic doce nos, ut inducamus cor ad sapientiam.
90:13 Convertere, Domine, usquequo? Et deprecabilis esto super servos tuos.
90:14 Reple nos mane misericordia tua, et exsultabimus et delectabimur omnibus diebus nostris.
90:15 Laetifica nos pro diebus, quibus nos humiliasti, pro annis, quibus vidimus mala.
90:16 Appareat servis tuis opus tuum, et decor tuus filiis eorum.
90:17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum confirma super nos et opus manuum nostrarum confirma.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible