Скрыть
87:2
87:3
87:4
87:7
87:8
87:10
87:12
87:14
87:15
87:17
87:19
88:1 Canticum. PSALMUS. Filiorum Core. Magistro chori. Secundum» Mahalat». Ad cantandum. Maskil. Heman Ezrahitae.
88:2 Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
88:3 Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam.
88:4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
88:5 Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adiutorio.
88:6 Inter mortuos liber, sicut vulnerati dormientes in sepulcris; quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua abscissi sunt.
88:7 Posuisti me in lacu inferiori, in tenebrosis et in umbra mortis.
88:8 Super me gravatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
88:9 Longe fecisti notos meos a me, posuisti me abominationem eis; conclusus sum et non egrediar.
88:10 Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. -
88:11 Numquid mortuis facies mirabilia, aut surgent umbrae et confitebuntur tibi?
88:12 Numquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam et veritatem tuam in loco perditionis?
88:13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblivionis?
88:14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
88:15 Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me?
88:16 Pauper sum ego et moriens a iuventute mea; portavi pavores tuos et conturbatus sum.
88:17 Super me transierunt irae tuae, et terrores tui exciderunt me.
88:18 Circuierunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul.
88:19 Elongasti a me amicum et proximum, et noti mei sunt tenebrae.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible