Скрыть
80:2
80:3
80:6
80:7
80:10
80:11
80:12
80:15
80:16
81:1 Magistro chori. Secundum» Torcularia...». Asaph.
81:2 Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob.
81:3 Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara.
81:4 Bucinate in neomenia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitate nostra.
81:5 Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob.
81:6 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi:
81:7 «Diverti ab oneribus dorsum eius; manus eius a cophino recesserunt.
81:8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam Meriba.
81:9 Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me!
81:10 Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum.
81:11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud.
81:12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
81:13 Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
81:14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset!
81:15 In brevi inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam.
81:16 Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula;
81:17 et cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos».
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible