Скрыть
77:1
77:4
77:6
77:7
77:11
77:12
77:16
77:17
77:19
77:20
77:22
77:23
77:25
77:28
77:29
77:31
77:33
77:34
77:35
77:36
77:37
77:38
77:41
77:42
77:43
77:48
77:49
77:53
77:54
77:56
77:57
77:59
77:61
77:62
77:63
77:65
77:67
77:68
77:69
77:72
78:1 Maskil. Asaph. Attendite, popule meus, doctrinam meam; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
78:2 Aperiam in parabolis os meum, eloquar arcana aetatis antiquae.
78:3 Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis,
78:4 non occultabimus a filiis eorum, generationi alteri narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius, quae fecit.
78:5 Constituit testimonium in Iacob et legem posuit in Israel; quanta mandaverat patribus nostris nota facere ea filiis suis,
78:6 ut cognoscat generatio altera, filii, qui nascentur. Exsurgent et narrabunt filiis suis,
78:7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant.
78:8 Ne fiant sicut patres eorum, generatio rebellis et exasperans; generatio, quae non firmavit cor suum, et non fuit fidelis Deo spiritus eius.
78:9 Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
78:10 Non custodierunt testamentum Dei et in lege eius renuerunt ambulare.
78:11 Et obliti sunt factorum eius et mirabilium eius, quae ostendit eis.
78:12 Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
78:13 Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre.
78:14 Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis.
78:15 Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa.
78:16 Et eduxit rivulos de petra et deduxit tamquam flumina aquas.
78:17 Et apposuerunt adhuc peccare ei, in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
78:18 Et tentaverunt Deum in cordibus suis, petentes escas animabus suis;
78:19 et contra Deum locuti sunt, dixerunt: «Numquid poterit Deus parare mensam in deserto?».
78:20 Ecce percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. «Numquid et panem poterit dare aut parare carnes populo suo?».
78:21 Ideo audivit Dominus et exarsit, et ignis accensus est in Iacob, et ira ascendit in Israel.
78:22 Quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutari eius.
78:23 Verumtamen mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit;
78:24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis:
78:25 panem angelorum manducavit homo; cibaria misit eis ad abundantiam.
78:26 Excitavit austrum in caelo et induxit in virtute sua africum;
78:27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata:
78:28 et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
78:29 Et manducaverunt et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis.
78:30 Nondum recesserant a desiderio suo, adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
78:31 et ira Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel prostravit.
78:32 In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus eius;
78:33 et consumpsit in halitu dies eorum et annos eorum cum festinatione.
78:34 Cum occideret eos, quaerebant eum et conversi veniebant diluculo ad eum;
78:35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum, et Deus Excelsus redemptor eorum est.
78:36 Et suaserunt ei in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei;
78:37 cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles erant in testamento eius.
78:38 Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum.
78:39 Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
78:40 Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram concitaverunt eum in inaquoso!
78:41 Et reversi sunt et tentaverunt Deum et Sanctum Israel exacerbaverunt.
78:42 Non sunt recordati manus eius, diei, qua redemit eos de manu tribulantis.
78:43 Cum posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos.
78:44 Convertit in sanguinem flumina eorum et rivulos eorum, ne biberent.
78:45 Misit in eos coenomyiam et comedit eos, ranam et perdidit eos.
78:46 Dedit brucho fructus eorum, labores eorum locustae.
78:47 Occidit in grandine vineas eorum, moros eorum in pruina.
78:48 Tradidit grandini iumenta eorum et greges eorum flammae ignis.
78:49 Misit in eos ardorem irae suae, indignationem et comminationem et angustiam, immissionem angelorum malorum.
78:50 Complanavit semitam irae suae; non pepercit a morte animabus eorum et vitam eorum in peste conclusit.
78:51 Percussit omne primogenitum in terra Aegypti, primitias roboris eorum in tabernaculis Cham.
78:52 Abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto.
78:53 Deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
78:54 Et induxit eos in fines sanctificationis suae, in montem, quem acquisivit dextera eius.
78:55 Et eiecit a facie eorum gentes et divisit eis terram in funiculo hereditatis et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel.
78:56 Et tentaverunt et exacerbaverunt Deum Excelsum et testimonia eius non custodierunt.
78:57 Recesserunt et praevaricati sunt, quemadmodum patres eorum; conversi sunt retro ut arcus pravus.
78:58 In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
78:59 Audivit Deus et exarsit et sprevit valde Israel.
78:60 Et reppulit habitaculum Silo, tabernaculum, ubi habitavit in hominibus.
78:61 Et tradidit in captivitatem virtutem suam et pulchritudinem suam in manus inimici.
78:62 Et conclusit in gladio populum suum et in hereditatem suam exarsit.
78:63 Iuvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt desponsatae.
78:64 Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.
78:65 Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
78:66 Et percussit inimicos suos in posteriora, opprobrium sempiternum dedit illis.
78:67 Et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Ephraim non elegit,
78:68 sed elegit tribum Iudae, montem Sion, quem dilexit.
78:69 Et aedificavit sicut excelsum sanctuarium suum, sicut terram, quam fundavit in saecula.
78:70 Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium,
78:71 de post fetantes accepit eum: pascere Iacob populum suum et Israel hereditatem suam.
78:72 Et pavit eos in innocentia cordis sui et in prudentia manuum suarum deduxit eos.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible