Скрыть
75:1
75:2
75:5
75:6
75:8
75:10
76:1 Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Asaph. Canticum.
76:2 Notus in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius.
76:3 Et est in Salem tabernaculum eius, et habitatio eius in Sion.
76:4 Ibi confregit coruscationes arcus, scutum, gladium et bellum.
76:5 Illuminans tu, Mirabilis, a montibus direptionis.
76:6 Spoliati sunt potentes corde, dormierunt somnum suum, et non invenerunt omnes viri fortes manus suas.
76:7 Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt auriga et equus.
76:8 Tu terribilis es, et quis resistet tibi? Ex tunc ira tua.
76:9 De caelo auditum fecisti iudicium; terra tremuit et quievit,
76:10 cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
76:11 Quoniam furor hominis confitebitur tibi, et reliquiae furoris diem festum agent tibi.
76:12 Vovete et reddite Domino Deo vestro; omnes in circuitu eius afferant munera Terribili,
76:13 ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible