Скрыть
71:9
71:12
71:14
72:1 Salomonis. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis;
72:2 iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio.
72:3 Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam.
72:4 Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios inopis et humiliabit calumniatorem.
72:5 Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem.
72:6 Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram.
72:7 Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna.
72:8 Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
72:9 Coram illo procident incolae deserti, et inimici eius terram lingent.
72:10 Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent.
72:11 Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei.
72:12 Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor.
72:13 Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet.
72:14 Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. -
72:15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei.
72:16 Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae.
72:17 Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum.
72:18 Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus.
72:19 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible