Скрыть
67:1
67:11
67:13
67:14
67:16
67:20
67:22
67:25
67:28
67:29
67:31
67:33
67:35
67:36
68:1 Magistro chori. David. PSALMUS. Canticum.
68:2 Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius; et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius.
68:3 Sicut dissipatur fumus, tu dissipas; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereunt peccatores a facie Dei.
68:4 Et iusti laetentur et exsultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia.
68:5 Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius; iter facite ei, qui fertur super nubes: Dominus nomen illi. Iubilate in conspectu eius;
68:6 pater orphanorum et iudex viduarum, Deus in habitaculo sancto suo.
68:7 Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo, qui educit vinctos in prosperitatem; verumtamen rebelles habitabunt in arida terra. -
68:8 Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
68:9 terra mota est, etiam caeli distillaverunt a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
68:10 Pluviam voluntariam effundebas, Deus; hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam.
68:11 Animalia tua habitabant in ea, parasti in bonitate tua pauperi, Deus.
68:12 Dominus dat verbum; virgines annuntiantes bona sunt agmen ingens:
68:13 «Reges exercituum fugiunt, fugiunt, et species domus dividit spolia.
68:14 Et vos dormitis inter medias caulas: alae columbae nitent argento, et pennae eius pallore auri.
68:15 Dum dispergit Omnipotens reges super eam, nive dealbatur Selmon».
68:16 Mons Dei mons Basan, mons cacuminum mons Basan.
68:17 Ut quid invidetis, montes cacuminum, monti, in quo beneplacitum est Deo inhabitare? Etenim Dominus habitabit in finem.
68:18 Currus Dei decem milia milium: Dominus venit de Sinai in sancta.
68:19 Ascendisti in altum, captivam duxisti captivitatem; accepisti in donum homines, ut etiam rebelles habitent apud Dominum Deum.
68:20 Benedictus Dominus die cotidie; portabit nos Deus salutarium nostrorum.
68:21 Deus noster, Deus ad salvandum; et Domini, Domini exitus mortis.
68:22 Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capillatum perambulantium in delictis suis.
68:23 Dixit Dominus: «Ex Basan reducam, reducam de profundo maris,
68:24 ut intingatur pes tuus in sanguine, lingua canum tuorum ex inimicis portionem inveniat».
68:25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei in sancta.
68:26 Praecedunt cantores, postremi veniunt psallentes. in medio iuvenculae tympanistriae.
68:27 «In ecclesiis benedicite Deo, Domino, vos de fontibus Israel».
68:28 Ibi Beniamin adulescentulus ducens eos, principes Iudae cum turma sua, principes Zabulon, principes Nephthali.
68:29 Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
68:30 A templo tuo in Ierusalem tibi afferent reges munera.
68:31 Increpa feram arundinis, congregationem taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis argenti. Dissipa gentes, quae bella volunt.
68:32 Venient optimates ex Aegypto, Aethiopia praeveniet manus suas Deo.
68:33 Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino, psallite Deo,
68:34 qui fertur super caelum caeli ad orientem; ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.
68:35 Tribuite virtutem Deo. Super Israel magnificentia eius, et virtus eius in nubibus.
68:36 Mirabilis, Deus, de sanctuario tuo! Deus Israel ipse tribuet virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus!
Толкования стиха Скопировать ссылку Скопировать текст Добавить в избранное
Библ. энциклопедия Библейский словарь Словарь библ. образов Практическая симфония
Цитата из Библии каждое утро
TG: t.me/azbible
Viber: vb.me/azbible